Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CLXXXVII. , S. 287
Current repository:
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CLXXXVII. , S. 287





CLXXXVII.
1156. 17. September. Regensburg. — Kaiser Friedrich I. erhebt die Mark
(Privilegium majus.)
In nomine sanete et indiuidue trinitatis amen. Fridcricus diuina fauente dementia romanorum imperator augustus. Quamquam rerum commutacio ex ipsa corporali institucione possit firma consistera nec
278
ea, que legittime geruntur, ulla possint refragacione conuelli, Ne tamen rei geste ulla possit esse dubietas, jmperialis debet interuenire auctoritas. Nouerit igitur omnium christi imperiique et nostri fidelium presens etas et futura posteritas, qualiter nos eius cooperante gracia, a quo celitus pax missa est hominibus super terram, in generali nostra curia Ratispone in natiuitate sanete marie celebrata in presencia nuil- torum religiosorum et catholicorum litem et controuersiam, que inter karissimum nostrum patruum heinricum ducem austrie et inter ne- potem nostrum karissimum heinricum ducem saxonie diu agitata exstitit super ducatum bauarie et super marchiam superiori parte fluminis anasi, terminauimus hoc modo, quod dux austrie resignauit nobis ducatum bauarie et dictam marchiam, quos tenebnt; qua resi- gnacione facta mox eundem ducatum bauarie in beneficium contulimus duci saxonie, predictus uero dux suxonie cessit et renunciauit omni juri et accioni, quas habebat ad dictam marchiam, cum omnibus suis iuribus et benefieiis, ne autem in hoc facto honor et gloria patrui nostri karissimi aliquatenus minuatur, de consilio et iudicio principum, illustri wadizlao duce boemie sententiam promulgante, quam ceteri principes approbabant, marchionatum austrie et dictam marchiam supra anesum commutauimus in ducatum Eundemque ducatum cum subscriptis iuribus, priuilegijs ct gracijs omnibus, liberalitate cesarea contulimus predicto heinrico nostro patruo karissimo, prenobili sue uxori theodorc et liberis eorundem ob singularem fauorem, quo erga dilectissimum patruum nostrum heinricum ducem austrie, eius con- thoralem prenobilem theodoram et eorum successores necnon erga terram austrie, que clippeus et cor sacri Romani imperij esse dino- scitur, afficimur, de consilio et assensu principum imperij dictis con- iugibus, eorum in eodem ducatu successoribus nec non prefate terre austrie subnotatas constituciones, concessiones et indulta auctoritate jmperiali in iura plena et perpetua redactas donauimus liberaliter uigore presencium et donamus. Primo quidem Quod Dux austrie, quibus suis subsidy's seu seruicijs tenetur, nec esse debet obnoxius sacro Romano jmperio nec cuiquam alteri, nisi ea de sui arbitrij fecerit libertate, eo excepto dumtaxat, quod imperio seruire tenebitur in vngariam duodecim uiris armatis per mensem unum sub expensis propriis in eius rei euidenciam, Ut princeps imperij dinoscatur. Nec pro condu- cendis feodis requirere seu accedere debet imperium extra metas austrie, Uerum in terra austrie sibi debent sua feoda conferri per
\
279
jmperium et locari. Quod si sibi denegaretur, ab imperio requirat et exigat literatorie trina vice, quo facto iuste sua possidebit feoda sine offensa imperij, ac si ea corporaliter conduxisset. Dux eciam austrie non tenetur aliquam curiam accedere edictam per imperium seu quem- uis alium, nisi ultro et de sua fecerit voluntate; jmperium quoque nullum feodum habere debet austrie in ducatu, si uero princeps aliquis uel alterius status persona nobilis uel ignobilis cuiuscumque condicionis existat, haberet in dicto ducatu possessiones ab ipso iure feodali dependentes, has nulli locet seu conferat, nisi eas prius con- duxerit a duce austrie memorato. Cuius contrarium si fecerit, eadem feoda ad ducem austrie deuoluta libere sibi extunc iure proprietatis et directi dominij pertinebunt principibus ecclesiasticis et monaste- rijs exceptis dumtaxat in hoc casu. Cuneta eciam secularia judicia, bannum siluestrium et ferinarium, piscine et nemora in ducatu austrie debent iure feodali a duce austrie dependere, eciam debet dux austrie de nullis opposicionibus vel obiectis quibuscunque nec coram jmperio nec alijs quibuslibet cuiquam respondere, nisi id sua propria et spon tanea facere uoluerit voluntate, sed si uoluerit unum locare, poterit de suis uassalis sev homolegijs et coram illo secundum terminos pre- fixos parere potest et debet iusticie complemento, jnsuper potest idem dux austrie, quando inpugnatus fuerit ab aliquo de duello, per unum ydoneum non in enormitatis macula retentum uices suas prorsus sup- plere Et illum ipsa eadem die sev princeps uel alius quisquam pro alicuius nota infamie non potest impetere nec debet inpugnare. Pre- terea quidquid dux austrie in tern's suis seu districtibus suis fecerit uel statuent, hoc imperator neque alia potencia modis seu uiis quibus cunque non debet in aliud quoquo modo in posterum conmutare. Et si, quod deus auertat, Dux austrie sine herede filio decederet, idem ducatus ad seniorem filiam, quam reliquerit, deuoluatur, jnter duces austrie, qui senior fuerit, dominium habeat dicte terre, ad cuius eciam seniorem iilium dominium iure hereditario deducatur, ita tamen, quod ab eiusdem sanguinis stipite non recedat. Nec ducatus austrie ullo vnquam tempore diuisionis alicuius recipiat sectionem. Siquis in dicto ducatu residens uel in eo possessiones habens fecerit contra ducem austrie occulte uel publice, est dicto duci in rebus et corpore sine gracia condempnatus, imperium dicto duci austrie contra omnes suos iniuriatores debet auxilian et succurrcre, quod iusticiam assequatur. Dux austrie principali amictus ueste, superposito ducali pilleo,
280
circumdato serto pinnito, baculum haben» in manibus, equu assidens et insuper more aliorum principum imperij conducere ab imperio feoda sua debet. Dicti ducis institucionibus et destitucionibus in ducatu suo austrie est parendum et potest in terris suis omnibus teuere iudeos et usurarios publicos, quos vvlgo uocat Gawertschin, sine imperij mole stia et offensa. Si quibussuis curijs publicis imperij dux austrie pre- sens fuerit, vnus de palatinis archiducibus est censendus et nicbilomi- nus in consessu et incessu ad latus dextrum imperij post electores principes obtineat primum locum, dux austrie donandi et deputandi terras suas cuicumque uolucrit, habere debet potestatem liberam. Si, quod absit, sine heredibus liberis decederet, nec in boc per imperium debet aliqualiter impediri. Prefatus quoque ducatus austrie habere debet omnia et singula iura, piiuilegia et indulta, que obtincre reliqui principatus imperij dinoscuntur. volumus eciam, ut, si districtus et diciones dicti ducatus ampliati fuerint ex hereditatibus, donacionibus, empcionibus, deputacionibus uel quibussuis alijs deuolucionum suc- cessionibus, prcfata iura, priuilegia et indulta ad augmentum dicti dominij austrie plenaric referantur. Et ut hec nostra imperialis con- stitucio omni euo firma et inconuulsa permaneat, presentes literas scribi et sigilli nostri inpressione fecimus insigniri adhibitis idoneis testibus, quorum nomina hec sunt: Pilgcrimus patriarcha aquileie, Eberhardus salzburgensis archiepiscopus, Otto frisingensis epi- scopus, Conradus patauiensis episcopus, Eberhardus babenber- gensis, Harmanus bri.riensis, harthuicus ratisbonensis, Tridestinus episcopus, Dominus weif, Dux Conradus frater imperatoris, Fri- dericus fillus regis Cónradi, Heinricus dux Carinthic, Marchio Eпgielbertus de hystria, Marchio adalbertus de staden, Marchio Deiepald, Hermianus cornes palatiaus de reno, Otto comes pala tinas et frater eins fridericus, Gebehardus comes de sulzbach, Rodulfus comes de swineshud, Engelbertus comes hallensis, Geba- hardus comes de burchuse, Comes de buthena, Comes dc Pilstein et alii quam plures. i
Monogramma.
Signum domini Friderici roma- Ego Raiнaldus cancellarius uicc norum jmperatoris jnuictis- arnoldi magoutini archi-
simi. episcopi et archicancellalij
recognoui.
281
Datum Ratisbone XV. Kalendas octobris, indictione iiij. anno dominice incarnacionis M. C.LXI0. regnante domino Friderico Roma norum imperatore augusto in christo feliciter amen, anno regni eius V, imperii I?
Original auf Pergament mit goldener Bulle im k. k. geheim. H. H. und St. Archive zu Wien.
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) CLXXXVII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkEnns/a3a94882-2c21-42ab-b7bd-54d6a3e1f181/charter>, accessed 2025-07-02+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success