Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CXCVI. , S. 301
Current repository:
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CXCVI. , S. 301


CXCVI.
In nomine sanete et indiuidue trinitatis. Conradus Dei gracia Patauiensis ecclesie episcopus. Karitatis exigente latitudine credimus ad episcopalis officii sollicitudinem pertinere non solum augmentandae
19*
292
euraiti religionis, veгит etiam conservañdae atque multiplicandae spiritalis providentiam possessionis (sic). Inde est, quod regularium canonicorum ecclesiae sancti Johannis deuotionem attendentes et defectum in exterioribus statuimus consilio et ammonitione nostrorum religiosorum aliquod spiritalis incrementum honoris et consolationis subsidium temporalis in predicta beati Johannis Saebeniche ecclesia. cum enim nobilis quidam nostrae diocesis Otto videlicet piae recor dations de Machlant sancti spiritus inspiratione ammonitus canonicae conversationis regularibus fratribus in loco supra nominate ecclesiam constituent eamque prediis atque mancipiis fundaverit et ei auctori- tate piissimi regis Chonradi adhibita terminos novae et adhuc in- cultae possessionis destinaverit, nos quoque infra eosdem novalium terminos, qui in privilegio domini Chonradi regis super hac donatione consignato distinguntur (sic), spiritalem regendae plebis curam secundum integrum plebanae officium amministrationis cum universis eorum, quae iam culta sunt sive colenda in eodem nemore decimatio- nibus contulimus eidem ecclesiae salvis tamen et inviolatis omnium adiacentium terminis ecclesiarum. Ne vero huius nostrae tenor dona tions lateret fideles praesentes sive futuros neve cavillationis unde- cunque suscitandae occasionem praeberet quantacunque temporum longitudo, hoc nostrae institutions donum per praesentis paginae subscriptionem et nostrae inpressione auctoritatis confirmavimus. Acta autem sunt haec a nobis in celebri conventu fratrum nostrorum Mutaren assidentibus venerabilibus fratribus nostris archipresbyteris Haerthwico et Odalrico et Johanne abbate Cothwicense, March- wardo praeposito Nevenburgensi et Adalberto praeposito sancti Nicolai, domino Roberto Methnensi praeposito et Adalberto tulnensi parrocho et Adalberto Cremsensi parrocho et Adelhero et Heinrico et Petro magistro et Ebergero capellano et Ottone capellano. anno Millesime С L. VIII.
Original mit einem hängenden Siegel, im Museal-Archive zu Linz. — Kurz, Beiträge, IV. 438.
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) CXCVI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkEnns/7b53e09b-42d6-4226-b92a-b67bc620039f/charter>, accessed 2025-07-02+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success