useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data)  CCXLVII.
Signature:  CCXLVII.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
1179. 29. März. Lateran. — Papst Alexander III. nimmt das Kloster Form bach in den besonderen Schutz des apostolischen Stuhles.
Source Regest: Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CCXLVII. , S. 366
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CCXLVII. , S. 366

    Graphics: 
    x

    CCXLVII.

    Alexander episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis Henrico abbati (ormbacensis monasterii eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem uitam professis in perpetuum. Officii nostri nos hortatur auetoritas pro ecclesiarum statu satagere et earum quieti

    357

    et utilitati auxiliante domino in posterum prouidere. Dignum namque est et honestati conueniens esse dinoscitur, ut, qui ad ecclesiarum regimen assumpti sumus, eas a prauorum hominum nequitia tueamur et apostolice sedis ac beati Petri patrocinio muniamus. Ea propter dilecti in domino filii uestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatum formbacense monasterium a bone memorie Comitibus Ekkeberto et Vedalrico cognato suo pia liberatione fundatum et eccle- sie Romane oblatum, quod ad ius et proprietatem beati Petri nullo mediante pertinere dinoscitur, ad exemplar felicis recordationis pre- decessoris nostri Innocenti i pape sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti priuilegio conmunimus Statuentes, ut quascunque possessiones.quecunque bona idem monasterium impresen- tiarum iuste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum uel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci, firma uobis uestrisque successoribus et ¡Ilibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda uocabulis: Locum ipsum, in quo prefatum monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis, Ecclesiam in Gloenich cum decimis et posses sionis iurequeparrochiali, Ecclesiamin Winchil, Ecclesiam in Muni ch liral f cum possessionibus iureque parrochiali, Parochiam et forum in Niuenchirchen cum decimis et moneta et omni utilitate, que inde poterit prouenire, Ecclesiam in Butine cum decimis, Ecclesiam Engel- brctsdorf cum decimis iureque parrochiali, Ecclesiam sancti Martini in formbach cum decimis et possessionibus iureque parrochiali, Ecclesiam in Eholuingin cum decimis et possessionibus, 'Ecclesiam Antesin cum decimis iureque parrochiali Et predia gromendorf, Wien- uurt, Rorebach, Kadelingen. Quicquid etiam iuris eadem ecclesia ex deuotione predictorum comitum Ekkeberti et Vdalrici neenon Her- munni fratris eius habere debet, specialiter ligna, pastum, Edificia et quecunque adiacentis forestie utensilia uobis nichilominus confir- mamus. Crisma uero, Oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum, qui ad sacros ordines fuerin promouendi, a Patauiensi suscipiatis episcopo, si quidem catholicus fuerit et gratiam atque communionem apostolice sedis habuerit et ea uobis sine prauitate et exactione aliqua exhibere uoluerit; alioquin liceat uobis catholicum adire antistitem, qui nostra fultus auctoritate quod postulatur, indulgeat. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum deuotioni et extreme uoluntati, qui se illic

    3S8

    sepeliri (leliberauerint, nisi forte excommunicato uel interdicti sint, nullus obsistat, Salua tamen iustitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte te nunc eiusdem loci'abbate uel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu uiolentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu uel fratrum pars consilii sanioris secundum dei timorem et beati Be- nedicti regulam prouiderint eligendum. Electus autem non aliter nisi baculo de altari accepta inuestiatur. Simili quoque modo aduocatus de genere predictorum comitum magis idoneus communi fratrum arbi trio et electione constituatur, qui etiam, si inutilis appartient, emulenl amouendi et loco eius alium eligendi liberam habeatis facultatem. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum fas sit prefatum monaste- rium temere perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas re tinere, minuere seu quibuslibet uexationibus fatigare sed omnia integra conseruentur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione con- cessa sunt, usibus omnimodis profutura Salua sedis apostolice aucto- ritate et in prescripts ecclesiis diocesanorum episcoporum canonica iustitia. Ad indicium autem huius a Romana ecclesia percepte liber- tatis nobis nostrisquc successoribus bizantium unum annis singulis nomine census persoluetis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secu- larisue persona banc nostre constitutions paginam sciens contra earn temere uenire temptauerit, secundo tertioue conmonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino indicio existere de perpetrata iniquitate co- gnoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri iesu aliena fiat atque in extremo examine diuine ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax domini nostri iesu cbristi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant. Amen, Amen, Amen.

    (Zwei in einander liegende Kreise mit der Umschrift : Vias tuas domine demonstra michi.) (Monogramma.)

    Bene valete. Ego Alexander catholice ecclesie episcopus SS.

    f Ego Johannes presb. Card. Sanctorum Johannis et Pauli tt. Pomachii ss.

    -J- Ego Johannes presb. Card. tt. S. Anastasie ss.

    \ Ego Theodinus presb. Card, sancti Vitalis tt. vestine ss.

    f Ego Petrus presb. Card. tt. sanete susanne ss.

    3S9

    f Ego Vtuianus presb. Card. tt. sancti Stephani in Celio monte ss.

    f Ego Jacinthus diac. Card, sanete Marie in cosmydin ss.

    ¡ Ego Gratianus diac. Card, sanctorum Cosme et Damiani ss.

    f Ego Rainerus diac. Card, sancti Adriani ss.

    -¡- Ego Matheus sanete Marie noue Cardinalis ss.

    Data Laterani per manum Alberti sacre Romane ecclesie pres- biteri Cardinalis et Cancellarii IV. KaI. Aprilis, Indictione XII. incar nations dominice anno MCLXXIX. Pontificat us vero domni Alexandri pape III. anno XX.

    Original mit Bulle, im k. bair. Reichsarchive zu München. — Mon. buic. Tom. IV. 136. —Pez, Cod. dipl. epist. I. 404.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.