useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data)  CLXX.
Signature:  CLXX.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
1151. Im Jänner. — Conrad, Bischof von Passau, beurkundet einen von den beiden Klöstern Gleink und Seitenstätten abgeschlossenen Tausch verschie dener Zehente. ll5l. 22. Mai. Kremsmünster. — Conrad, Bisehof von Passau, bestätigt die Stiftung des Nonnenklosters Erla. Testes Investiture Domini Ottonis sunt infra subnotati: Hartman de Erlach, Werinhardus de Stafalaren, Frietel, Aribo, Vdalrich de
Source Regest: Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CLXX. , S. 265
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CLXX. , S. 265

    Graphics: 
    x

    CLXX.

    In Nomine sanete et indiuidue trinitatis. — Chvnradus dei gratia patauiensis Episcopus — Officii nostri ratio postulare videtur, vt ea, que ad quietem et conmoditatem Ecclesiarum nostrarum spectant, ordinare nos et traetare debeamus. Hinc est, quod nos inter fratres nostros abbatem Fridericum de Sitensteten et Vlricum abbatem de Glvnich legitime conmutationis concambium fecimvs. Etenim cum decimationes de agris Monasterii Glvnicensis ad Monasterium

    256

    Sitensteten ex antiquo pertinent, fratres invicem gravabant et inter dantes et accipientes moleste sepe contentiones oriebantur. Nos igitur pro bono pacis et concordie nec non, vt quietius et eonmodius habeant utraque Monasteria maiorque sit amborum vtilitas, mansum unum in llbungespach et pratum unum iuxta flumen vrla ad viginti plaustrata feni et duos mansos iuxta flumen Erla de bonis Glvnicensis monaster« ad Seitanstêlen traiecimus et pro hiis omnem decimationem, quam Sitanstetenses habebant ab Ensgrvnde usque in Glvnich, ipsi Glu- nicensi monasterio donauimus per manus vtriusque loci aduocatorum, Arnhalmi videlicet exparte Glvnicensium et Egononis ex parte Sitan- stetensium prefatis abbatibus et vtriusque loci fratribus pari voto et conmuni voluntate in idipsum consentientibus. Vt ergo actio hec hums legitime conmutationis firmifer et inconfulse (sic) omnibus ctatibus constare ualeat, paginam hanc inde conscribi ac sigilli nostri impres- sione roborari precepimus omnem hominem, qui Cam violare pre- sumpserit, exconmunicationis vinculo innodantes, Si semel aut bis conmonitus emendare noluerit. Testes autem sunt, Ex clero Sigehar- dus abbas Gaerstensis, Fridericm abbas de Sitansteten, Altmannus de Haedershouen, Gundelbertus de Wtztra, plebani. Ex laicis per aurem attracti, Adelramus de vrla et frater eius Еденo, Artihalmus de Volchenstorf, Erchenpoidus, Pilgrimus, Fridericus fràtres de Hagwalde, ministeriales Ecclesie Babeubergensis, Hertwicus Bovm, Gundacher et filius eius Gundacher, Engelschalcus et fratres cius Sighart, Laentfrit, de Egelbach et alii multi. Acta sunt hec, Anno dominice incarnationis. M°C°Lj? Regnante Domino Chvnrado Roma- norum Rege glorioso et semper augusto, anno Regni eius XV, Indi- ctione prima, Mense Januarij scilicet amen.

    Aus einem Vidimus auf Pergament mit Siegel des Bischofs Wernhard von Passau dd.Gleink 30. Nov. 1292, im Archive tu Gleink. —Kurz, Beiträge III. 309.

    CLXXI .

    ll5l. 22. Mai. Kremsmünster. — Conrad, Bisehof von Passau, bestätigt die Stiftung des Nonnenklosters Erla.

    Cunradus Caelesti gracia Patavieusis Episcopus fidelibus salu- tem in perpetua benedictione Domini. Domino Salvatore omnium bo norum auetore cooperante et predecessores Venerabiles Episeopos sie imitari et successores nostros pari volumus exemplo in idipsum provocare, ut loca divinis eultibus maneipata tum nostris impensis

    287

    adjuvemus, tum possessiones ipsas a quibuscunque fidelibus impensas Dei omnipotentis auctoritate et munimento nostri privilegij contra omnium, quecunque dici aut fingi poterunt, improbitatem stabili in perpetuum tenorc confirmemus. Renovantes igitur quoddam nobis oblatum felicissime recordations Egilberti Pataviensis Episcopi pri vilegium pro institutione Erlahensis Ecclesie conscriptum latificamus cunctis moderni et futuri temporis fidelibus, quod Vir quidam nobiliter ingenuas Otto nomine una cum propinquis suis Dieterico et Engel- scalcho in renuntiando secularibus Semetipsum abnegans facultatum suarum, quibus admodum pollebat, pro Dei amore, pro sua, omnium debitorum salvatione Beatum Petrum Principem Apostolorum Sanctum- que Baptistam Domini Precursorem felicissimos conscripsit heredes ita quidem, ut in loco, qui Erlach nuncupatur, Claustro religiose con struct Sanctimoniales ibidem ad regularem vitam congregate Deo devote jugi famularentur obsequio, et locus ipse ad titulum S. Stepbani Protomartiris in ш¡iшни Domini Egilberti Episcopi mancipatus sub sua et omnium deinceps illius sedis Episcoporum proficeret defensione et aminiculo. Ab ipso ejusdem loci Katholico Fundatore hec annexa est conditio, quod si forte sua hec institutio ulliusunquam violenta po te state destructa cessaret, hereditas sua ad primum cognationis remearet. Hec sunt nomina Prediorum, que idem Fundator felicissimus prefate contulit Congregationi : Erlach et omnes in circuitu sitas sui Juris possessiones, hoc est Steine, Waldarn, Gruobe, Engilberge, Wengilbach, Gottenhoven, Palsense, Aschach. Flinspach, VVeren- hersdorf, Scafaerfelch, hinlinnesdorf.

    Pari devotione Venerabilis Episcopus Egilbertus et ipse spe retributionis eterne tradidit super aram Sancti Petri in codem loco in augmentum Prebende ancillarum Dei quinque Huobas et duas vineas cum aliquot mancipijs, In Ecclesia Oftheringe terciam partem deci- marum, in Ecclesia Ardacheren predium et duas partes decimationis, Apud Ecclesiam Woflspach (Wolfspach) predium et integram deci- mationem de XXJII1. mansaricijs. Deinde Regmarus Episcopus tra didit eidem Ecclesie tertiam partem decimationis de ipsa parrochia Erlache, Item ad eundem locum attinet ex donatione predicti Egil berti Episcopi integra decimatio de XXIIII. mansaricijs in Ecclesia S. Valentini sitis.

    Testes Investiture Domini Ottonis sunt infra subnotati: Hartman de Erlach, Werinhardus de Stafalaren, Frietel, Aribo, Vdalrich de

    Urkundenbuch des Landes ob d. Enns. 17

    258

    Ardachern, Waltehuon de Perge, Piligrim de Cella, Alram de Willehring, Vdalrichde Machlant, Hadamar de Erlach, Haderich de Hadrichesdorf, Hartvvich de Heide, Munch, Regile.

    Sunt preterea et hec Prediorum nomina eidem loco postmodum a fidelibus Christi in stipendium filiarum suarum pro salute animarum fidelium collata: Lupe, Walinsdorf, Othprechtesperg, Sulzpach, Harrose, Halle, Erlofhingen, Hecherens, Vinea Opinge, Richpoldes- vvinchl, Michstetten, Hagelin et III. domata ibidem sita, Lengenbach, Steinvvant, Gruobe, VValdaren, Strasse, Treunenich, Sevvaren, Werde, Hittingen, Spaetinesdorf, Fuostendorf, Lohe, Sirniche, Chremelise, Piela, Edelize, Flinspach, Sebiskenbruonnen, Chal- muonse, Dtristnicheneh.

    Nos ergo predictam congregations institutionem noticie poste- rorum scripto presentis pagine et in eandem sigilli nostri suspensione commendantes per virtutem Sanete et Individue Trinitatis, per merita omnium Sanctorum, per districtam banni nostri sententiam locum illum locique �?ncolas, colonos et possessiones universas sub divina prote- ctione contra omnium quascunque vexationes et molestias ponimus nostrisque successoribus Episcopis fouenda hec universa et protegenda committimus.

    Acta sunt hec in Chrinsmuonnstivre Anno post Incarnationem Domini Millesimo CLI. XI. Kalend. Junij, Anno vero Episcopatus nostri llll. Indict, autem XIIII. Epacte I. Concurr. VII.

    Ego Kadelous Pataviensis Prepositus subscripsi. Ego Adel- gochus Pataviensis Decanus. Ego Vdalricus Prepositus S. Marie. Ego Ruodpertus Archidiaconus laudo. Item ego Ruopertus Archi- presbiter laudo. Ego Sigehardus laudo. Ego Adalbertus Custos laudo. Ego Hermannus laudo. Ego Heinricus Scolasticus laudo. Ego Adalbertus Abbas S. Agapiti laudo. Ego Wernhardus Forinbacensis Abbas laudo. Ego Sigehardus Abbas S. Marie de Gaerste laudo. Ego Heinricus de Sabeuich laudo. Ego Dithmarus S. Floriani Pre positus laudo. Item ex Laicis testes sunt renovationis Adelrammus de Ojftheringen, Herrandus de Werde, Adalber de Nuoiuaren, Marquarth de Wesen, Richker de Osternahe, Ruodiger ceterique quam plurimi.

    Peí, Thesaur. VI. l. 362.

    2 S 9

    CLXXn.

    1151. 22. Juni. Ferentino. — Papst Eugen 111. bestätigt die Besitzungen des Klosters Baumgartenberg.

    Eugenius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis Friderico abbati sunehte Mariae in Pomgartenberge eiusque fratribus tam praesentibus quam futuris monasticam uitam professis in perpetuum. Religiosam uitam eligentibus apostolicum conuenit adesse praesidium, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito reuocet aut robur, quod absit, sacrae religionis infringat. Eapropter dilecti in domino filii uestris iustis postulacionibus clementer annuimus et mo- nasterium beatae Mariae in Pomgartenberge, in quo diuino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti patrocinio comunimus Statuentes, ut, quascumque possessiones, quaecumque bona eadem ecclesia inpraesentiarum iuste et canonice possidet aut in futurum concessione pontifieum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis deo propitio poterit adipisci, firma uobis uestrisque successoribus et illi bata permaneant. In quibus haec propriis duximus uocabulis anno- tanda: Locum, in quo ipsa abbatia sita est, cum appenditiis suis, Grangiam in Nodemestorf cum appenditiis suis, Grangiam Tymnich cum appenditiis suis, Grangiam Gozoltingen cum pertinentiis suis, Grangiam Teuphenbach cum pertinentiis suis, Modmesecche cum pratis et pascuis, De silua Nordica triginta mansos, Grangiam de Cremesa cum agris et uineis suis et Decem mansos de silua in noehelinge. Sane Iaborum uestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis siue de nutrimentis uestrorum animalium nullus omnino a uobis decimas praesumat exigere. Oleum uero infirmorum, consecrationes altarium seu basilicarum, benedictionem abbatis, ordi- nationes monachorum, qui ad sacros ordines fuerint promouendi, a dyocesano suscipietis episcopo, siquidem catholicus fuerit et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit et ea gratis et absque prauitate uoluerit exhibere. Alioquin liceat uobis catbolicum, quem malueritis, adire antistitem, qui nostra fultus auctoritate, quae postu- lantur, indulgeat. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre seu ablatas retinere, minuere uel aliquibus uexationibus fati gare, Sed omnia integra conseruentur eorum, pro quorum gubernatione

    17 ♦

    260

    ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimode profutura. Siqua igitur in futurum ecclesiastica saecularisue persona hanc nostre con stitutions paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit, secundo tercioue commonita nisi presumptionem suam congrua satis- factione correxerit, potestatis bonorisque sui dignitate careat reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscut et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districtae ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiat et apud districtum iudicem premia aeternae pacis obtineat. Amen. Amen. Amen.

    Eugenius catholicae ecclesiae episcopus subscribo. (Sequuntur subscriptiones undecim Cardinalium.) Datum ferentini per manum Bosonis sanctae Romanae ecclesiae scriptoris X. Kl. Julii Indictione XIIII. Incarnationis dominicae Anno M. С LI. Pontificatus uero domini Eugenii papae III. anno septimo.

    Original mit Bleibulle im Museum Francisco-Carolinum zu Linz. — Kurz. Beiträge HI. 393.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.