Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. CLXVI. , S. 209
Current repository:
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. CLXVI. , S. 209


CLXVI.
Ego Mikssiko de Wesele recognosco tenore presencium vniuer- sis, quia bona deliberacione maturoque consilio prehabitis demonstro, dono et presentibus resigno dilecte conthorali mee Dorothce pro dotalicio ipsius centum sexagenas grossorum Pragensium in heredi- tatibus et bonis meis videlicet in Wessele, in Saphlerzow cum mo- lendino ibidem et in Haczlow cum omnibus, que in illis villis babeo mobilibus et inmobilibus hereditatibus agris pratis siluis pratis (sie) riuis aquis pascuis rubetis et vniuersis ad illa pertinent ¡bus, taliter, ut dicta vxor mea post mortem meam omnia prescripta debeat paci- fice possidere, quamdiu permanserit in viduitate. Si vero alium maritum eam accipere contingat, tunfr verisimiliter non debet in memoratis bonis aliqualiter impediri vna cum bonis mobilibus que
13•
196
relinquero, vsque dum ei centum sexagene grossorum Pragensium cum paratis pecuniis fuerint integraliter persolute. Preterea nos Jessko et VIricus fratres germani Mikssiconis de Wesele antedicti promittimus fide nostra bona manuque coniuncta et sub puritate nostre fidei et honoris, quod dictam Uorotheam nunquam in illis bonis impediemus nee debemus aut possumus impedire seu inquie tare verbo neque facto, quamdiu perdurauerit, in statu sue viduitatis, et etiam si eundem suum statum immutauerit tune ipsam etiam non debemus in aliquo in bonis premissis impedire, quamdiu ei cum paratis pecuniis pro dotalicio eius non persoluerimus pretactas cen tum sexagenas grossorum Pragensium, sed eadem sui dotalicii bona tenemur disbrigare et libertare a quolibet impetente, prout jura terre nostre Bohemie desiderant et exposcunt. In cuius rei testimo- nium sigillum nobilis domini Johannis de Rosenberk cum sigillo domini Marquardi de Porzessin ad peticionem nostram duximus pre- sentibus appendenda, ac in robur et valitudinem omnium premissorum sigilla nostra propria de certa nostra sciencia presentibus sunt appensa. Sub anno domini millesimo trecentesimo octuagesimo quinto octava sanctorum Petri et Pauli apostolorum.
Fünf kleine, an Pergamentstreifen hängende Siegel. a) und b) sind bereit° bekannt, ersteres hier in rothem, das andere in schwarzem Wachs. Die fol genden in weissem Wachs. <') Helm mit zwei Hörnern. So auch die folgenden. — f S . Nicolai . De . Wesele. d) f S . Johannis . De . Wesele. e) f S. Vinci . De . Wesele.
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt, 1865 (Google data) CLXVI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHoh/d6cee92e-2d80-4dd8-bfb8-2f452f04cef3/charter>, accessed 2025-06-06+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success