Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. XCI. , S. 106
Current repository:
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. XCI. , S. 106


XCI.
Erlaubnis« der vorgenannten Herren Steuern und Abgaben zu erheben.
Ab humana memoria mundi negotia facilius elabuntur, que nee sigillis nee idoneo literarum testimonio perennantur. Nos igitur Гг. Thomas dictus abbas totusque conventus monusterii in Altovudo ordi- nis Cisterciensis notum facimus tenure praesontium universis, quod multimodas gratias, quibus nos nostrumque monasierium nee non ho mines haereditates possessiones ac bona nostra nobiles viri domini et fundatores nostri dilecti domini Petrus Jodocus Vlricus et Joannes fratres de Rosenberg gratiose et multum charitative ubilibet prose- rfiumtui', et praecipue seu maxime gratiam, quam nobis nostroque monasterio universis et singulis hominibus seu subditis nostris super libertate et absolutione omnium bernarum et impositionum steirarum et collectarum praesentium et futurarum circa excellentissimum prin- cipem dominum dominum Carolum regem Romanorum et Boemiae regem perpetue obtinentes impetrarunt, nos praesentibus submitti
93
mus bona et sincera fide nostra promittentes, quod nee nos nee suc- cessores nostri de universis et singulis bonis haereditatibus incolis praetacti nostri monasterii nullo unquam tempore et perpetue bernas steiras collectas ungeltum subsidia honores remunerationes et alias ¡mpositiones qualescunque aut quomodocunqne nuncupatos absque consensu et voluntate praedictorum dominorum et fundatorum no- strorum requirere exigere et exhortare debemus. Et si unquam neces sitate non modica nos urgente con tribu tionem seu steiram a predicti monasterii nostri paupèribus seu incolis aptare conaremur, banc ex fauore et licentia praedictorum dominorum et fundatorum nostrorum obtinendo ipsam in usus nostros ac in meliorationem ac sublevamon praetacti nostri monasterii juxta ipsorum consilia disponere et con verter« tenebimur et spondemus. In cuius rei testimonium et evi- dentiam clariorem praesentem eis literam tradidimus sigillorum no strorum munimine roboratam. Datum anno domini MCCCXLVIII. in octava ascensionis domini.
Nach Kühbeck Diplom. I, 190, der die Abschrift aus einem von ihm nicht näher bezeichneten he. Codex der Stiftsbibliothek nahm.
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt, 1865 (Google data) XCI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHoh/2806416f-66c7-4d27-b17f-1f49c10f297d/charter>, accessed 2025-05-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success