Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CCLXIII. , S. 251
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CCLXIII. , S. 251
![00000251.png](http://images.monasterium.net/img/collections/UrkCistercienserHeiligen/00000251.png)
![00000252.png](http://images.monasterium.net/img/collections/UrkCistercienserHeiligen/00000252.png)
CCLXIII.
Quoniam gesta mortalium presertim vtilia plerumque obliuionis nubilo denigrantur eo, quod humana condicio sit variabilis et caduca, necesse est, res dignas memoria stabiliri scripturarum ac testium muni- mentis, vt ea, que presentibus fiunt in subsidium, posteris salutare transeant in exemplum. Nos igitur Wernhardus et Hainricus fratres dicti de Shovenberch pr.otestamur tenore presencium vniuersis, quod nos deuocione, qua gloriosam virginem speciali veneracione amplectimur, inflammati, ob remedium animarum progenitorum nostrorum, nostram quoque, successionisque nostre perpetuam ob salu- tem venerabili abbati et conuentui monasterii sanete crucis Cyster- ciensis ordinis Patauiensis dyocesis pari coniuencia duximus banc graciam faciendam, quod duo talenta salis maioris ligaminis, que ex
240
inclitorum principum, regum ac pontiflcum, nec non illustrium ducum Austrie ac Bawarie donacione ac munificencia in predicti monasterii ac fratrum vsus annis singulis deferuntur, apud forum nostrum Assách semel in anno ab omni muta et exaccione, quocumque nomine censeatur, libere transeant et secure. Quare vobis vniuersis ac singu lis officialibus, iudicibus atque mutariis in eodem loco pro tempore constitutis districte ac firmiter tenore presencium inhibemus, ne con tra graciam predicto monasterio per nos factam venire aliquo modo audeatis, aut in presentis donacionis preiudicium aliquid perperam attemptare. Et vt hec a nobis, filiisqiie nostris ac filiis filiorum, vel quocumque hominum nostre generacionis ex nunc et in posterum ma- neant inconuulsa, presentem litteram sigillorum nostrorum munimine duximus roborandam cum testibus subnotatis, quorum nomina sunt hec, Bernhardus de Dahsperch, Hertnidus de Lyehtenwinchel, Dyetricus Shyver, Chvnradus de Vuert, Lvdwicus Shyver, Rudolfus Shyver, Fridricus de Chamer, Fridricus Walch, Bernidus dapifer, Fridricus de Hyrzpah, et alii quam plures. Datum et actum Wienne anno domini M?CC? LXXXV? III? nonas Aprilis.
Original auf Pergament, dessen zwei Siegel fehlen.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CCLXIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/368110e2-dfa5-44d5-a570-9d3a1492e2cf/charter>, accessed at 2025-01-20+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success