Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CCXXXI. , S. 224
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CCXXXI. , S. 224
CCXXXI.
Vniuersis christi fidelibus tam presentibus quam futuris nos Liutoldus pincerna dictus de Kvnringen tenore presentium demon- stramus, quod, cum quidam Vlricus cognomento Goler venerabiles in christo dominum Hainricum abbatem et conuentum fratrum monasterii sanete crueis Cisterciensis ordinis super duabus vineis, que vulgari- ter Vro'wein 'dicuntur, questione diutina impulsaret asserens, ipsas prefato monasterio donatas a suis progenitoribus sub conditione huius- modi, vt tam ipse quam sui coheredes vinum, quod in curte predicto- rum fratrum, que Talarn vocatur, annis singulis transuasandum foret, deberent sub deputato ad hoc mercedis premio transuasare, quam assertionem abbas et fratres memorati legaliter et probabiliter recla mantes, licet quiete possessionis prescriptione legitima, immo sie diu tina et antiquata, vt principale dictarum vinearum donum sibi factum nullius viuentis teueret recordatio, multisque modis aliis legalibus atque iustis antedictas querelas euadere potuissent, tamen, quia sen- tentiarum diuersitas causam in longum protrahens vtrique parti onerosa et sumptuosa fuit, placuit viro discreto Heinrico de Göttinsvelde magistro cellerarii, qui nostro nomine, vt officii sui iuris est, ipsius cause iudex fuit, medium se interponere; cuius instantia sepedictos abbatem et fratres ad hoc induxit, vt propter expensas et laborum curas redimendas memorato Vírico darent duodeeim solidos denario- rum wiennensium, quibus ille aeeeptis mox viua voce voluntarie ac libere renuntiauit omni iuri, quod habere se posse dicebat in vineis memoratis. Sed et liberi eiusdem Vlrici ac tres vterine sórores ipsius, ceteri quoque coheredes sui viua et libera vocé" renuntiationem huiusmodi sunt professi coram astantibus viris prouidis Gerungo et Gotfrido magistris montium, Heinrico dicto Pellifice et Ottone dicto Tokhner, qui ad hoc audiendum specialiter fuerant designati. Vt autem hec in robore perpetuo perseuerent, ad instantiam partis vtriusque litteras istas conscribi nostroque sigillo iussimus roborari. Testes autem huius rei sunt, Hainricus de Gottinsueld magister cellerarii,
213
Original auf Pergament, dessen Siegel fehlt.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CCXXXI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/1070c5b3-f9ff-4396-a42d-c4314c8df7ea/charter>, accessed at 2025-01-20+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success