Monumenta Hungariae Historica - Magyar Tortenelmi Emlekek, Nr. 99, S. 158
Current repository:
Monumenta Hungariae Historica - Magyar Tortenelmi Emlekek, Nr. 99, S. 158


(L)Adyzlaus dei gracia Hungarie Dalmacie Croacie Rame Seruie Gallicie Lodomerie Cumanie Bulgarieque Rex Omnibus christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in om nium saluatore. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire . quod comes Herbordus filius Osl de ge nere Osl ad nostram accedens presenciam a nobis instantis- sime supplicando postulauit vt quandajn terram castri nostri Supruniensis Percel uocatam vacuam sicut ditxit et quandam siluam nostram Regalem circa castrum ipsius comitis Herbordy adiacentem quod habet prope aquam Balamus et quoddam fe" nile similiter ad castrum Supruniensem pertinens in terra Ke- zel existens . kuzepkerek nuncupatum, eidem de benignitate Regia dare et conferre dignaremur . Nos igitur consideratis seruicys et fidelitatibus prefati comitis Herbordy qui primum domino Bele auuo nostro et domino Stepbano patri nostro ka- rissimis illustris Regibus Hungarie felicium recordacionum et demum nobis in omnibus expedicionibus Regni nostri fideliter inpendit et deuote prefatam terram Percel in eisdem metis et erminis in quib us dictum castrum tenuit et possedit et ipsam
Ill
siluam Regalem ac predictum fenile si Regie pertinent maies- tati eidem comiti Herbordo ac magistro Herbordo filio eiusdem dedimus donauimus contulimus atque transdidimus iure per petuo et in heredum heredes possidenda . Distinccio eciam predicte silue seu longitudo incipit a terra Iohannis et fratrum suorum filiorum eomitis Andree et tendit usque terram castri Kezel nuncupatam . Latitudo uero eiusdem ab vzturo inquoa- tur et uadit usque magnam vallem secundum quod idem comes Herbordus nobis oraculo uiueuocis recitauit. vt igitur huius nostre donacionis series robur optineat perpetue firmitatis nee processu temporum in irritum valeat uel possit retractan pre sentes concessimus lítteras duplicis sigilli nostri munimine robo- ratas. Datum per manus discreti viri magistri Achonus aule nostri vicecancellary dilecti et fidelis nostri . Anno domin1 M ? CC°.° Lxx°.° nono Regni autem nostri anno octauo.
Hártya, jeles alak, a vörös selyem-zsinóron függö pecsétnek csak töredéke van meg. Eredetie a nemzeti ínuzoum kézirat-gyüjteményében. — Eddig kiadatlau. — Meg van ozen oklcvcl ugyancsak a nemzeti muzeum gyüjteményében III. András király által 1291-ben átirva is (1. alább a 173. sz. a.), mely átirat emezzel szóról szóra megegyezik, csujián a hely nevek yannak benne jobb helyesirással visszaadva, u. m. Percel^= Perchel, Balamtis '= Baluanus, kezel = Jcechul, vzturo — Wztro, s az oklevel be- fejezésében a „retractan" szó „reuocaW-val van föleserélve.
Ferencz Kubínyi: Magyar Tortenelmi Emlekek, 1867 (Google data) 99, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/TortenelmiEmlekek/b231a34f-2b91-4e74-8dfe-87f4aa3bde7c/charter>, accessed 2025-05-01+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success