Monumenta Hungariae Historica - Magyar Tortenelmi Emlekek, Nr. 136, S. 201
Current repository:
Monumenta Hungariae Historica - Magyar Tortenelmi Emlekek, Nr. 136, S. 201



Andreas dei| gracia Hungarie . Dalmacie . Croacie . Rame . Seruie . Gallicie . Lodomerie . Comanie . Bulgarieque Rex . Omnibus christi fidelibus, tam presentibus, quam futuris, pre- sens scriptum inspecturis, salutem in omnium saluatore. Licet regia liberalitas singulorum sibi fideliter obsequentium merita, graciose debeat intueri , illos tamen quorum experta probitas et laudata est in prosperis et aduersis, debet prosequi munifi cencia largiori . Eapropter, ad vniuersorum tam presencium,
154
quam futurórum noticiam harum serie volumus pervertire, Quod nobilis vir Comes Iacobus filius Gregori de Pauk, dilectus et fidelis noster, ad maiestatis nostre accedens presenciam . et sue fidelitatis seruicia nobis proponens et declarans, quandam ter ram seu possessionem, Bezeu vocatam ad Castrara nostrum Hungwar nuncupatum pertinentem, et exeo nostre collacioni de iure attenere asserens, pro fidelibus seruicys suis meritorys, a nobis sibi dari, et conferri perpetuo, postulauit . verum quia de qualitate et quantitate ipsius terre, et utrum sit terra seu pos sessio Castri nostri predicti, et pertineat de iure ad nostram collacionem nee ne, nobis Veritas non constabat, fidelibus nos- tris . Capitulo ecclesie agriensis, per nostras litteras dedimus in mandatis, vt vnum ex ipsis mitterent fidedignum pro testi monio, coram quo Felicianus de Macheuch . iobagio Castri nostri de Hung, homo noster, eandem terram seu possessionem Bezeu, in Comitatu de Hung existentem, presentibus commeia- neis, et vicinis, vniuersis reambularet . et predicto Comiti Ia- cobo statueret . si non fieret contradictum, contradictoribus ad nostram presenciam euocatis, qui nobis postmodum rescripse- runt in hec verba : Excellentissimo domino suo etc. (lásd fön- tebb a 179. sz. a.) Nos siquidem ex huiusmodi relacione legitima predicti Capituli agriensis fidelium nostrorum, super eo, vt dicta terra ad nostram regiam collacionem licite dignoscatur pertinere, certo cercius informati, predictam possessionem seu terram Bezew vocatam, consideratis fidelitatibus et fidelium seruiciorum meritis . eiusdem Comitis Iacobi fily Gregory . me morati . que idem nobis in cunctis nostris negocys prosperis et aduersis dubys fortune casibus se submittentes (igy), et sua exponentes (igy), que suo modo per singula longum esset enar- rare, cum constancia supreme fidelitatis exhibuit et inpenderat. volentes suis fidelitatibus regio occurrere cum fauore, cum om nibus vtilitatibus suis et pertinences vniuersis, sub metis et limitacionibus prescripts, quibus eadem possessio per priores et antiquos possessores suos habita extitit, et possessa . eidem Comiti Iacobo et per cum suis heredibus . heredumque suorum successoribus in filios filiorum suorum dedimus, donauimus et
155
contulimus, lure perpetuo possidendam, tenendam, pacifice et irreuocabiliter quiete et habendam . In cuius rei memoriam , perpetuamque firmitatem, presentes concessimus litteras priui- legiales dupplicis sigilli nostri munimine Roboratas . Datum per manus viri discreti, magistri Theodori prepositi ecclesieal- bensis, aule nostre vicecancellary dilecti et fidelis nostri. Anno Domini . M ? CC ? Nonagesimo secundo . Regni autem nostri ' anno Secundo.
Hártya, jeles alak, a zöld és sárga selyem-zsinóron függött peesét hiányzik. Eredetie a nemzeti muzeum kézirat-gyüjteményében. — Eddig kiadatlan.
Ferencz Kubínyi: Magyar Tortenelmi Emlekek, 1867 (Google data) 136, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/TortenelmiEmlekek/9ae3fe92-3936-4037-9c49-327ab972ef6b/charter>, accessed 2025-05-01+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success