Monumenta Hungariae Historica - Magyar Tortenelmi Emlekek, Nr. 29, S. 79
Current repository:
Monumenta Hungariae Historica - Magyar Tortenelmi Emlekek, Nr. 29, S. 79

Alexander episcopus seruus seruorum dej . Dilectis fi- lys . . Generali et Prouincialibus Ministris et alys fratribus ordinis fratrum Minorum . Salutem et apostolicam benedictio- nem . Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum tam uigor equitatis quam ordo exigit rationis . ut id per sollici- tudinem officy nostri ad debitum perducatur effectum. Ea propter dilecti in domino fily uestris iustis postulationibus grata concurrentes assensu sepulturam ecclesiarum uestra- rum liberam esse decernimus . ut eorum deuotionj et ex treme uoluntati qui se illic sepeliri deliberauerint . nisi excom- municati uel interdicti sint, aut etiam publice usurary nul- lus obsistat. Salua tamen iustitia illarum ecclesiarum a qui- bus mortuorum corpora assumuntur . Nulli ergo omnino ho minum liceat hanc paginam nostre constitutionis infringere. uel ei ausu temerario contraire . Siquis autem hoc attemp- tare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beato- rum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Lateranii Idus May Pontificatus nostrj anno Secundo.
Hártya, jeles alak, a függö pecsét hiányzik. Eredetie a nemzeti múzeum kézirat-gytijteményében. — Eddig kiadatlan.
Ferencz Kubínyi: Magyar Tortenelmi Emlekek, 1867 (Google data) 29, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/TortenelmiEmlekek/88e680cc-dbd6-4077-8c92-832a074177ce/charter>, accessed 2025-07-05+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success