Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 67, S. 120
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 67, S. 120


No. 68. 1201. 4. Juni.
Innocentius episcopus servus servorum dei venerabili fratri . . Magdeburgensi archiepiscopo et dilectis tíliis . . abbati et . . priori de Celia beatae Mariae salutem et apostolicam benedictionem. Sicut venerabilis frater noster . . Misnensis episcopus nobis
- - 67 —
conquerendo monstravit, V. comes de Witin decimationes ecelesiae suae debitas ab liominibus suis non permittit exsolvi, eiusdem quoque ecelesiae archidiácono in terra sua ius synodale et iura alia subtraliere non formidat. Ideoque discretioni vestrae j>er apostólica scripta mandamus, quatinus praefatum comitem ab huiusmodi prae- sumptionibus cessare de cetero, homines quoque ipsius décimas praefatae ecelesiae debitas sine difficultate persolvere monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota cogatis. Testes autem qui nominati fuerint, si se gratia, odio vel timoré subtraxerint, per districtionem eandem appellatione cessante cogatis veritati testimonium perhibere, nullis litteris veritati et iustitiae praeiudicantibus, si quae apparuerint a sede apostólica impetratae. Quod si non omnes bis exequendis potueritis interesse, tu frater arcbiepiscope nibilominus ea cum eorum altero exequaris. Datum Laterani II. Nonas Junii pontificates nostri anno quarto.
Nach dem ürifj. im К. Haupt-Staatsarchiv zu Dresden mit bleierner Hülle an hänfener Schnur.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 67, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/e013dac0-86f0-4f4e-9b40-384a3529f7e1/charter>, accessed 2025-06-27+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success