Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 292, S. 301
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 292, S. 301


No. 315. 1294. 25. Aug.
In nomine doniini amen. Fridericus dei gratia Misnensis et Orientalis marchio et Saxoniae comes palatums universis praesentes litteras inspecturis salutem in auetore salutis. Cum in donationibus ad pias causas optima mensura sit inmensitas, atten- dentes progenitoris seu avi nostri karissimi felicis recordationis quondam Friderici imperatoris concessiones et donationes in decima argéntea, quae ex nunc solvitur et datur vel sol venda fuerit in futurum de argentifodinis sive montibus circa Scharfen- berg, in quibus iam metallum habetur et procedente tempore habebitur, Misnensi ecclesiae pie factas, venerabilem patrem et dominum Bernhardum episcopum eiusdem
24(3
ecclesiae а? successores suos, quicunque pro tempore fuerint, promittimus bona ride totaliter et fideliter promoveré in ipsa decima et eos in iure, concessione а? donatione ipsius decimae de cetero nullatenus inpedire, immo ex nunc de eadem ex toto cedimus et cedendo concedinms et donamus dictam decimam Misnensi ecclesiae ius, si quod nobis conpetebat in eadem decima, in ius et dominium eiusdem ecclesiae Misnensis libere et totaliter transferendo, ita quod praedictus dominus et amicus noster Bern- hardus venerabilis episcopus praenotatus et sui successores perpetuo gaudeant dictae decimae possessione pacifica et quieta. In cuius rei evidens testimonium praesentes conscribi feehnus litteras et eas sigilli nostri munimine roborari, testibus praesentibus infrascriptis, videlicet nobilibus viris Meinhero burgravio de Misna, Alberto burgravio de Lyznic, Heinrico de Koldytz, Heinrico de Trebezin seniore, Vírico de Maltytz, Thi- licone de Hunesberc, Reinhardo de Hersuelde, Heinrico de Kunegesuelt, Reinhardo de Seweschin et aliis quam pluribus fide dignis. Actum et datum in Kgra anno domini millesimo ducentésimo nonagésimo quarto VIIIo. Kalendas Septembris.
Nach dem Orig. im K. Haupt - Staatsarchiv zu Dresden mit dem beschädigten Reitersiege] des Markgrafen an einem Pergamentstreifen.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 292, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/d969da31-5ee7-4310-bb90-e369d74d0e7e/charter>, accessed 2025-05-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success