Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 89, S. 137
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 89, S. 137


No. 90. 1220. 3. Sept.
Honorius episcopus etc. venerabilibus fratribus . . an-hiepiscopo Magdebur- gensi et suffraganeis eius salutem etc. Per tuas nobis literas, frater archiepiscope, intimasti, quod cum quidam commensales nobilis viri H. coraitis Ascariae adversus dilectum filium . . abbatem Nienburgensem nullam pro se causam inimicitiarum habentes, eundem abbatem orbassent lumine oculorura et impie mutilassent, tu, quia praesum- ptiones validissimae ac nullatenus palliabiles ostendebant, id factum esse nutu et mandato comitis memorati, qui graves cum abbate ipso habere dinoscitur quaestiones, de multorum episcoporum aliorumque consilio praefatum comitem et omnes tanti faci- noris consiliarios et auetores exeommunicatos publice nuntiasti. Licet igitur nuntii dicti comitis, qui pro eo, quod eius purgationem reeipere renuebas, nostram audien- tiam appellaverat, ipsum comitem super hoc conati fuerint coram nobis multipliciter excusare, quia tarnen conatus inefíicax extitit eorundem, nos ratum habentes, tpiod in hac parte fecisti, universitati vestrae per apostólica scripta mandamus, quatinus eun dem comitem et alios praenotatos, singuli per civitates et dioceses vestías а? alia loca, in quibus videritis expediré, eandelis accensis et pulsatis campanis singulis diebus
11*
84
dominicis et festivis excommunicatos sollempniter nuntietis et faciatis usque ad satis- factionem condignam artius evitari. Datum apud Urbem veterem III. Nonas Septem- bris anno quinto.
Aus dem Liber regestor, an. V. ер. 101. fol. 20. im Vatican. Archiv.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 89, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/c9421e00-8d22-4342-86c9-cae9cc598310/charter>, accessed 2025-05-04+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success