Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 287, S. 298
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 287, S. 298


No. 310. 1293. 7. Juni.
Fridericus dei gratia Misnensis ac Orientalis marchio universis Christi fidelibus praesentes litteras inspecturis salutem et ad salutis aeternae gaudia pervenire. Cum ea, quae aguntur in tempore, simul cum lapsu temporis elabantur hominumque memoria labilis sit, expedit ipsa scripturarum testimonio testiumque subscriptionibus perhen- nari. Igitur ad universitatis vestrae notitiam tenore praesentium cupimus pervenire, quod nos ad instantiam dilecti nobis H. archidiaconi Nisicensis curiae nostrae protho- notarii proprietatem unius marcae reddituum, sitae in cellario sub domo Wuluekini aurifabri, eins Misnensis, quam quidem marcam reddituum habuit . . relicta quondam Her. militis dicti de Scremzniz, dictus vero prothonotarius noster ipsam marcam reddituum a felicis recordationis quondam Friderico Misnensi, ürientali et de Landes- berch marchione patruo nostro tenuit, sicut et a nobis tenet titulo ad vitae suae témpora possidendi, praeterea et proprietatem duorum hortorum humili sitorum extra muros civitatis nostrae Misnensis, vulgariter loquendo sen scribendo vnder der alden- burc, quos etiam hortos dictus prothonotarius noster similiter a patruo nostro praeno- minato tenuit et a nobis tenet titulo supradicto, liberaliter donamns Misnensi ecclesiae proprietatis titulo perpetuo possidendos. Et ut haec nostra donatio proprietatis dicto- rum duornm hortorum humili et unius marcae reddituum ipsi Misnensi ecclesiae firma permaneat ac inviolabilis perseveret, nos praesentes litteras nostras inde confectas
243
sigilli nostri munimine roboratas saepe dictae ecclesiae duximus concedendas. Actum et datum Grimmis praesentibus dilectis nobis nobili viro Al. burcravio de Liznik, necnon strenuis viris H. de Koldiz, H. de Trebeein, H. dapifero de Burnis, A. de Luppa, Jo. dicto List ac G. de Dewin dicto Cra militibus nostris, necnon aliis quam pluribus militibus, clericis ac armigeris tide dignis, anno dom. M°. CC". XC°. tertio, die dominico proximo post diem beati Bonifacii.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit dem beschädigten ßeitersiegel des Markgrafen an einem Pergamentstreifen.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 287, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/a8cc8cad-e960-4568-b97e-88ae15eb1102/charter>, accessed 2025-05-05+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success