Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 237, S. 255
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 237, S. 255


No. 256. 1283. 10. Sept.
Nos Heinricus dei gratia Misnensis et Orientalis marchio, recognoseimus tenore praesentium publice profitantes, quod cum inter venerabilem dominum Withe
minis iudiciorum in omnibus bonis tarn dicti domini episcopi quam canonicorum Mis- nensium Worcyn, Mogelin*), Misne et Stolpani3) et venationibus prope Stolpam quaestio verteretur, de consilio venerabilium dominorum Lutolfi Nuwenburgensis et Hcinrici Merseburgensis ecclesiarum episcoporum in hoc convenimus et consensimus, quod quatuor electi ex parte ipsius episcopi et ex nostra quatuor, eandem causam audiant et discutiant, et secundum quod ipsam causam diffiniverint, ratum servabimus atque gratum. Sunt autem ex parte nostra ad hoc electi et deputati nobilis vir Meynherus Misnensis burgravius4), Rudigerus') de Scaghowc, H. camerarius de Gnansteyn et Heinricus de Syden. Ex parte vero dicti domini episcopi Theodericus praepositus Budysynensis, Conradus castos canonici Misnenses, Theodericus custos ecclesiae Worcynensis et Heinricus dictus Burleban miles. Et si aliquis praedictorum ante discussionem sen diffinitionem praedictorum decesserit vel interesse forsitan non potuerit, alter substituetur eidem aequc bonus. Iurabunt autem praedicti octo pracdicta difñnire et terminare bona fide, omni commento fraudis sive doli remoto penitus et excluso. In quorum evidens testimonium banc litteram sigillis venerabilium dominorum episco- porum praedictorum et nostro fecimus sigillari, praesentibus venerabilibus dominis episcopis supradictis, nobili viro Meynhero burcgrauio Misnensi, Rudeghero de Schag- 1юл\ге, Heinrico de Yscherstete, Johanne de Ilersteyn, Eriderico magistro coquinae, Hermanno de Tannenveit6) militibus, Sifrido7) decano, Heinrico cantore, Conrados) custode, magistro Geuehardo praeposito in Hayn, magistro Theoderico praeposito Budysynensi, Johanne de Strele, Petro canonicis Misneusibus et aliis quam pluribus fide dignis. Datum et actum Dresden anno domini M°. CC°. LXXXHP., próxima sexta feria post nativitatem sanctae Mariae Virginia gloriosae.
Nach den im Stiftsarchiv zu Meissen (A) und dem К. Haupt-Staatsarchiv zu Dresden (B) vorhandenen Originalen, an welchen die an Pergamentstreifen befestigten Siegel der beiden Bisehöfe ziemlich wohlerhalten, vom Reitersiegel des Markgrafen aber nur Bruchstücke noch vorhanden sind.
Köhler cod. dipl. Lus. I. Anh. S. 80.
1) Wythcgonrm B. ü) MoghMn B. 3) Stolpam B. 4) burcgrauius B. 5) Itudeglicrue B. 6) TmmrmtU B. 7) Syjriäo B. !•) Curiradr, B.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 237, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/826ce3b1-aba9-4924-b1f2-07e520154db3/charter>, accessed 2025-06-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success