Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 221, S. 237
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 221, S. 237

No. 238. 1275. 11. Apr.
Nos Witego dei gratia Misnensis episcopus recognoscimus et tenore praesentium protestamur, quod dominus Cunradus capellae sancti Andreae in Misne perpetuus vica- rius mansum unum situm in Shepe"), qui a nobis habebatur in feodo, solventem unam marcam annuae pensionis, cuius medietatem Johannes de allodio possidet, Dobran vero medietatem alteram, qui medietatem unam eiusdem census in festo sanctae Walpurgis et medietatem alteram in festo sancti Michahelis solvere consueverunt, a domino Tam- mone de Schassowe pro marcis undecim comparavit; dictus vero Tammo una cum uxore sua, cui in dotalitium fuerat assignatus, et omnibus eorum heredibus ipsum mansum nobis absolute et libere resignarunt. Nos vero adtendentes pium dicti Cunradi propo- situm, sibi et successori suo tantillum emendare volentis Stipendium, proprietatem ipsam ob honorem sancti Andreae apostoli eidem capellae dedimus perpetuo purae proprie- tatis titulo possidendam cum omnibus scrvitiis, quae hide fieri hactenus consueverunt. Ut autem haec firma et inconvulsa permaneant, nee ulla super ipsis in posterum susci- tetur quaestio nocitura, praesentem paginam desuper conscriptam in testimonium dedimus sigilli nostri munimine roboratam. Testes huius dominus Sifridus dictus de Pygauia, dominus Cunradus thesaurarius, magister Cunradus noster notarius, canonici ecclesiae Misnensis, dominus Cunradus capellanus noster, dominus Heinricus Burleban miles, Petrus de Turgowe et quam plures alii fide digni. Actum Misnae anno domini M°. CC°. LXX°. Vo. Ш°. Idus Aprilis pontificatus nostri anno nono.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit dem Siegel des Bischofs an einem von der Urkunde selbst zum Theil abgeschnittenen Pergamentstreifen.
a) G rosa* oder Kleinifl chepa, Par. Lorenzkirch.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 221, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/77add271-db4e-4cf2-8d68-c5819de86e63/charter>, accessed 2025-05-05+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success