Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 137, S. 177
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 137, S. 177


No. 139. 1246. 24. Juni.
In nomine patris et filii et spiritus saneti amen. Conradus dei gratia Mis nensis episcopus omnibus praesentem litteram inspectons salutem. Notum facimus tarn praesentibus quam futuris, quod Misnenses canonici habito nobiscum diligenti tractatu de nostrae negotiis ecclesiae communiter statuerunt, ut canonicus in minori praebenda constitutus, postquam integratus fuerit, primas duas marcas, quas post annum gratiae de praebendae maioris esset redditibus percepturus in ornamentorum conférât supple mentum, ita tarnen, ut apud illum praefata pecunia deponatur, qui divinae remune rationis intuito onus in se ornamenta comparandi recipiat, et quem ad hoc Concors canonicorum Providentia idoneum iudicarit. Cum ergo huiusmodi constitutio ecclesiae commodum respiciat et honorem, ipsam aiictoritate, qua fungimur connnnamus, contra
ire
124
dictores eins excommunicationis vinculo innodantes. Et ne ista retractation is alicuius violentia possint in posterum infirraari, ad perpetuam constitutionis huius memoriam, sigilli nostri testimonium appendimus et munimeu. Actum anno dominicae incar- nationis M°. CC°. XT,VIo. VIIIo. Kalend. Julii pontificatus nostri anno VIIo.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit dem Siegel des Bischofs an Faden von blauem und weissem Zwirn.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 137, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/730ef9a0-d271-4a5d-90f6-8a19fdde1978/charter>, accessed 2025-06-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success