Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 262, S. 276
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 262, S. 276


No. 283. 1288. 13. Febr.
Nos Bruno dei gratia Nuemburgensis episcopus notimi faeimus universis et praesentibus litteris protestamur, quod cum ecclesia nostra oppressa esset gravi onere debitorum, redditusque eiusdem ecclesiae pertinentes ad niensam episcopalem mul- tipliciter alienati, adhuc existentes ita tenues, quod de ipsis redditibus dicta onera debitorum non solum attenuare vel diminuere poterunt, immo crescebant de die in diem vehementius et in tantnm, quod iam eidem ecclesiae nostrae nisi ei céleri et maturo suecurreretur consilio, dampna irrecuperabilia evidenter inminebant. Unde post inultos et varios traetatus super his, quae praemissa sunt cum praeposito, decano totoqne capitulo ecclesiae nostrae hábitos non oecurrit aliquod consilium, nisi ut tíeret aliqua ecclesiae nostrae bonorum alienado, ut sic recepta de dictis bonis pecunia praelibata ecclesia nostra eximeretur a praemissis oneribus debitorum. Et licet venerabilis in Christo bonae memoriae Lutolfus episcopus, praedecessor noster, duodeeim mansos et dimidium liberos ad mensam episcopalem pertinentes in villa Zalesin iuxta Strele sitam vendiderit pro certa pecuniae quantitate honorabili \iro Theoderico praeposito Bude- sinensi, ut in privilegiis super hoc confectis plenius continetur, nondum tarnen cum dicta pecunia et aliis bonis ecclesiae nostrae venditis idem dominus Lutolfus, prae decessor noster, ad solutionem debitorum non poterat aliqualiter pervenire, verum cum partem debitorum exsolverit dictus praedecessor noster, residuani partem solvendam nostrae sollicitudini ex debito reliquit. Habito consensu et consilio saepedicti capituli nostri, residuos undeeim mansos et dimidium infeodatos quoeunque genere infeo- dationis in dicta villa Zalesin sitos, antedicto Theoderico Budesinensi praeposito nobis in Christo dilecto, cum pratis, paseuis, virgultis, viis et inviis, servitiis, iuribus et cum omni indicio magno et parvo in villa et in agris, et cum omni bus utilitatibus, quae nunc insunt vel inesse poterunt in futurum, pro decern et novem marcis argenti Streleusis ponderis vendidimus interveniente insto emptionis et venditionis titulo, et eosdem mansos ad preces eiusdem praepositi Budesinensis Misenensi ecclesiae in perpetuum donamus insto proprietatis titulo possidendos, et sicut antedicti mansi ad ecclesiam nostram pertinent, sic cum omnibus iuribus transeant cum consensu totius capituli nostri ad ecclesiam Misnensem, nobis nihil iuris et ecclesiae nostrae in posterum reservantes. Protitemur etiam, nos totam peeuniam supradietam récépissé et in solu tionem debitorum praemissorum integraliter convertisse. Absolvimus similiter dictara villam Zalesin et rústicos eius a frequentatione iudiciorum trium vel plurium, (pías faceré solebant tribus viribus in anno ad civitatem nostram Strele temporibus retroactis. Et ne alicui super praedieta alienatione, et oratione et donatione dubietas oriatur, prae sens Privilegium sigillorum nostri et capituli nostri munimine feeimus roborari. Huius rei testes sunt Bruno praepositus, Conemundus decanus, Albertus de Grizheira, Otto cantor, Lutolfus de Allerstete, Hennannus arehidiaconus Plisnensis, canonici ecclesiae
221
nostrae, Cunradus pincerna de Salecke, Guntherus de Gnsowe, Otto de Lichtenliain, Johannes de. Wirichusin milites, Nycolaus de Ysenberc capellanus noster, Albertus de Storcowe, Heinricus de Busilleiben notarii curiae nostrae, Cunradus plebanus de Laz, Heinricus de Säten advocatus civitatis nostrae Strelè et alii quam plures canonici, clerici et laici tide digni. Datum Nuemburg anno domini M°. CC°. LXXXVIII0. Idus Februarii, pontiticatus nostri anno tertio.
Nacli dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen. Die an Pergamentstreifen billigenden Siegel des Bischofs und des Capitels sind wühlerhalten.
Köhler cod. dipl. Lus. I. S. 86.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 262, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/4af887d9-06cb-4d40-b501-4d9bb898fdaf/charter>, accessed 2025-07-05+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success