Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 140, S. 180
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 140, S. 180

No. 143. 1247. 22. Sept.
In nomine sanctae et individuae trinitatis. Wenzlaus dei gratia Bohemorum rex quartus omnibus praesentem litteram inspecturis salutem et omne bonum. Quae divinae pietatis affectu Sanctis locis beneficia conferuntur, firma debent stabilitate con- stitui et nulla intentione in posterum revocari. Hinc est quod universis Cbristi fide- libus tarn praesentibus quam futuris volumus notum esse, quod nos pro remedio animae patris nostri Othakari regis Bobemorum ac pro remedio animae dilecti filii nostri Wathzlai, nee non ad petitionem dileetae sororis nostrae Agnetis, castrum in Lesne1) cuius proprietatem cum omnibus attinentiis suis ac villis adiacentibus universis Mis- nensi ecclesiae recognoseimus pertinere, venerabili domino Conrado Misnensi episcopo а? suae ecclesiae dimisimus pleno iure, auctoritate nostra regia pacem firmantes eccle siae praenotatae et districtius inbibentes, ne quis ipsam in eodem castro et suis possessionibus molestet aliquatenus aut perturbet. Ut autem liaec donatio rata maneat in futurum praesentem paginam desuper conscribi fecimus et sigilli nostri munimine roborari. Datum in Camicb per manum Herbordi curiae nostrae notarii anno domini M°. CC°. XLVIP., Xo. Kal. Octobr., indictione quinta,
Nací] dem Orig. im К. Haupt-Staatsarchiv zu Dresden; an baden von gelber Seide hangt das grosse Siegel des Königs mit Rücksiegel.
Köhler cod. dipl. Lus. I. Anh. S. G4.
I) Lissa an der Neisse boi GorMl/.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 140, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/45a9e63a-4a24-48c6-91de-aa6546d03bc9/charter>, accessed 2025-05-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success