Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 365, S. 380
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 365, S. 380


No. 395. 1328. 11. Mai.
Nos Withego dei gratia episcopus ecclesiae Misnensis recognoseimus et ad universorum tarn praesentium quam futurorum volumus notitiam pervenire, quod ob utilitatem maiorem proventusque uberiores molendinum in villa Gozelicz") щ pratum in Podraticz1') situm, quod cum omnibus iuribus et proventibus capellae beatorum apostolorum Symonis et Judae spontanée appropriavimus, sed libera volúntate vendi permisimus nostrique capituli favore accedente et consensu, cum dictum pratum absque fruetu fuerit ipsumque molendinum multis temporibus desolatum, pro quibus denariis dominus Hermannus pronunc eiusdem capellae rector unam decimam in villa Sches- wicze) scilicet sex modeos siliginis et duodeeim modeos avenae et in villa Polst'1) duodeeim modeos siliginis ct decern modeos avenae apud filios Dauid de Wikkuwiez scilicet Tiezmannum et Friczoldum, Petrum, Chunadum, Nycolaum et Vlicum iusto emptionis et venditionis titulo interveniente in recompensam dietae capellae et restau
a) Goselitz, Par. Zttchaitz. b) Baderilz, der». Par. ?) Meila, eonet Zeachütz oder Zezsclnvitz, Par. Beicha. d) Pul li t*, Par. Jabna.
325
rum comparavit. Nos itaque ipsius precibus piis, devoris ac iustis favorabiliter incli- nati, decimam praedictam ad manus nostras libere resignatam praefatae capellae seu vicariae pro aucmento dotis ipsius cum pleno iure et utilitate praesentibus appropria- mus, donamus et tradimus nostri capituli ad id consensu plenarie accedente, volentes et decernentes eandem decimam ad ius et tuitionem libertatis ecclesiasticae perpetuis temporibus inviolabiliter pertinere. Ut autem praemissa perpetuae tirmitatis robur obtineant, praesens scriptum sigillo nostro duximus roborandum.
Nos quoque Albertus praepositus et Lutoldus decanus, Cbonradus de Strelis senior canonicus totumque capitulum ecclesiae Misnensis praedictae appropriationem et donationem dictae decimae a reverendo pâtre et domino nostro Withegone episcopo praedicto factam approbamus et ratifieamus ac ipsi consentimus. In quorum eviden- tiam sigillum nostri capituli huic scripto communito sigillo domini nostri episcopi praedicti ut praemittitur est appensum. Datum Nussin anno domini M°CCC° vicé simo octavo in vigilia ascensionis domini. Testes buius sunt dominus Cbonradus de Strelis arcbidiaconus Nysicensis, dominus Henricus de Gubin praepositus Haynensis, dominus Hermannus de Wolfticz cantor ecclesiae Misnensis, dominus Alb. de Gubyn plebanus de Mogelin, dominus Hermannus praepositus Budsinensis, dominus Tliimo de Grunenrode plebanus in Nussin, canonici Misnenses et dominus Nicolaus de Gana perpetuus vicarius ecclesiae Misnensis et alii quam plures tidedigni.
Nach dem Orig. im К. Haupt- Staatsarchiv zu Dresden mit den beschädigten Siegeln des Bischofs und des Capitels an Pergamentstreifen.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 365, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/3ebd3d22-4062-45f1-a56e-f9727a30ffef/charter>, accessed 2025-06-06+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success