Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 215, S. 234
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 215, S. 234

No. 222—25. 1274. 7. Mai.
Hildebrandus miseratione divina Eystetensie episcopus universis Christi fidelibus praesentes litteras inspecturis salutera in omnium salvatore. Cum fidèles Christi Mis- nensis civitatis ac diócesis eiusdem quoddam monasterium ibidem in castro ad honorem beati Johannis apostoli et evangelistae sanctique Donati episcopi et martyris laudabiliter inchoatum aedificare et féliciter consummare desiderent et affectent, quibus ad hoc pro- priae non suppetunt facultates, karitatem igitur vestram monemus, rogamus et in vestro- rum remissionem similiter iniungimus peccatorum, quatinus ad structuram dicti niona- sterii Misnensis vestras pias elemosynas erogetis. Ut autem pio operi respondeat pius fructus, nos de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum ac nostra auctoritate confisi, omnibus, qui ad praelibatam structuram manum porrexe- rint adiutricem, quadraginta dies et unam karrenam ratihabitione diocesani de iniuncta poenitentia, si veré confessi et contriti fuerint, misericorditer relaxamus, praesen- tibus post consummationem operis minime valituris. Datum Lugduni anno domini M°. CC°. LXX°. LÛT. Nonas Maii.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit dem beschädigten Siegel des Bischofs an einem Pergamentstreifen.
In der Fassung bis auf wenige unwesentliche Worte übereinstimmend lauten die Indulgenzbriefe • des Bischofs Petrus von Passau. Lugduni 1274. pridie Idus Maii (14. Mai),
des Bischofs Wernhard von Seckau. Lugduni 1274. XV. Kai. Junii (18. Mai), des Bischofs Voirad von Halberstadt. Lugduni 1274 (ohne Datum).
B. Withigo besuchte das allgemeine Concil zu Lyon im Mai und Juni 1274 und bewirkte dort fur den Bau der Domkirche die Ausstellung von 14 noch vorhandenen Indulgenzbriefen deutscher Erzbischöfe und Bischöfe und des Erzbischofs von Sorrent. Nur neun dieser Briefe erwähnt die alte Nachricht:
Anno MCCLXXIV contribuentibus ad fabricam aedificandae basilicae Misnensis donatae fuere indulgentiae XL dierum ab his (iermanis Lugduni concilio interessentibus Friderico Saltzburgensi, Wernero Moguntino, Engel- berto Coloniensi, Giselberto Bremensi archiepiscopis VIII. Kai. Junii, Wernhardo Seccoviensi episcopo XV. Kai. Apr., Petro Passaviensi episcopo pridie Idus Maii, Hilbrando Eistetensi episcopo, Hartmanno Augustano episcopo Nonis Maii, Joanne Kyemensi Idus Junii. Singuli singularibus chartis douaverunt in ipso concilio.
Martene et Durand vett. scriptor. ampl. coli. I. p. 1377. Hartzheim concil. Germ. Ш. p. 638.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 215, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/399201c9-f745-4628-bb88-d60ea41cae91/charter>, accessed 2025-06-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success