Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 401, S. 408
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 401, S. 408


No. 432. 1341. 22. Juni.
In nomine domini amen. Ea quae pie agimtur, ne per lapsum temporis seu brevitatem vitae hominum in oblivionem deveniant, scripturae et testium soient testi monio perhennari. Nos igitur Withego dei gratia Misnensis eeclesiae episcopus uni- versis ac singulis Christi tidelibus, tam praesentibus quam futuris, ad quorum noti- tiam praesens scriptum pervenerit, ad aeternae rei memoriam volumus esse uotuni, quod dominus Johannes plebanus eeclesiae in Lubraza), pia devotione ductus, cupiens ad honorem dei et gloriosae niatris suae virginis Mariae, beatae Mariae Magdalenas, beatorum martyrum Cosmae et Damiani, et gloriosae virginis et martyris Agathae altare de novo nomine perpetuae vicariae pro remedio suorum peccatorum et pro salute animae suae et progenitorum, cohaeredum et omnium benefactorum suorum in nostra ecclesia Misnensi instituere, ac augere numerum deo perpetuo famulantium sacerdotum, apud strenuuni militem dominum Henricum de Slynitz dietam villam nominatam Vlrichsperg totam et in ipsa tria talenta cum dimidio annui census com- putata ad XIIII solidos grossorum denariorum ad praesens dativorum, cum omni iure, utilitatibus, fructibus et libertatibus ad eandem villam pertinentibus, prout ipsum ibidem Henricus de Slynitz hue usque a nobis titulo feodali tenuerat, insto emptionis et venditionis titulo interveniente comparavit, quam villam cum omnibus praescriptis ad ipsam pertinentibus dictus dominus Henricus de Slynitz nobis voluntarie et libere ad manas dicti domini Johannis, plebani in Lubraz coram subscriptis testibus, vide licet domino Henrico Misnensis eeclesiae decano, Thitzchone de Limpaeh official! nostro, domino Henrico de Chrischow perpetuo vicario, domino Pe. de Slynitz milite, domino Herinanno milite et Friderico fámulo fratribus dictis de Maltitz, et alus plu- ribus fide dignis resignavit, eandem vero villam cum utilitatibus et libertatibus ante- dictis praedictus dominus Johannes plebanus in Lubraz a nobis ad altare praedictum seu ad vicariam praenotatam, pro dote appropriari humiliter et devote supplieavit. Nos itaque ipsius piis, iustis ac devotis favorabiliter inclinad precibus attendentes, quod divinus cultus semper sit augendus, institutionem et donationem praedictam approbando, supradictam villam Vlrichberg ad nianus nostras libere resignatam cum omni iure, censu, utilitate, fruetu et libértate, ut praemissum est, in dei nomine et praedictorum sanctorum ' honore praescripto altan seu perpetuae vicariae praenotatae, in veram dotem ae possessionem perpetuam, nostri capituli volúntate а? consensu
a) Llcberuso lu iler Nlcderlausitz. b) Ullrichebcrg bei Rosswoin, l'ar. Nicfleratrioçls.
353
plenarie ad id accedente, appropriamus, donamus et tradimus in his scriptis, in prae- missis bonis nihil iuris nobis ac nostris successoribus penitus reservantes, volentes et decernentes, bona eadem in toto ecclesiastiea ad ius et tuitionera ecclesiasticae liber- tatis perpetnis temporibus pertinere. Ut autem omnia et singula praemissa perpetuae flrmitatis robur obtineant, praesentem paginam nostri sigilli munimine dedimus roboratam.
Nos quoque Johannes praepositus, Henricus decanus, Conradus Wurcinensis praepositus, Nycolaus Nisicensis archidiaconus, Arnoldus Haynensis praepositus dei gratia, Otto de Donyn, Albertus de Gubyn canonici, una cum omni capitulo Mis- nensis ecclesiae supradictae institutioni, appropriationi, donationi et omni ordinationi dicti altaris seu vicariae praedictae per praefatum dominum nostrum episcopum Withe- gonem in ccclesia Misnensi canonice factis nostrum adhibemus consensum voluntarium et expressum. In quorum omnium evidentiam ampliorem rogati testes omnium prae- scriptorura sigillum nostri capituli litteris praesentibus duximus appendendum. Datum et actum Nussin, anno domini M°. CCC°. XLI. Xo. Kal. Julii, hoc est in die X milium militum martyrum beatorum.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen; an Pergamentstreifen hängen die Siegel des Bischofs und des Capitels, beide mit Contrasigillen.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 401, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/03f8304e-d2d6-46e2-ad8a-5fcdcc9f0617/charter>, accessed 2025-07-05+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success