Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 134, S. 175
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 134, S. 175


No. 136. 1246. 8. Jan.
In nomine sanetae et individuae trinitatis amen. Quoniam labilis est memoria hominum, ne ea, quae hunt in tempore, simul labantur cum tempore, soient scriptis et testibus communiri. Noverint universi tarn praesentes quam filturi praesentem paginam inspicientes, quod nos Conradus dei gratia Misnensis episcopus de cominuni
COD. DIPL. SAX. II. I. It)
122 -—
consensu fratrnm nostrorum decimam XVII scocorum siliginis et totidem avenae sitam in villis Maswiz1), Belen, Scokowe, Dobirswiz2), Sytin3) et Hetcilsdorf) pro reverentia beati Johannis evangelistae sanctique Donati martyris atque pontificis contulimus in augmentum et eraendationem vicariae, quam beatae memoriae Gunzelinus olim Mis- nensis decanus in remedium suae animae in eadem ecclesia ordinavit, a persona, quae ad nominatam vicariam assumpta fuerit, perpetuo possidendam. Ut ergo liaec nostra donatio indivulsa pcrmaneat in futurum praesens scriptum nostri sigilli robore fecimus communiri. Huius rei testes sunt Heinricus praepositus summus, Siffridus decauns, Euerhardus, Albertus praepositus Wurzinensis, Couradus de Nuzzin, magister Wal- therus, Viridis praepositus Budisinensis, magister Erplio, Heinricus de Lubene, Albertus de Vroburc, magister Alexander, Siffridus praepositus de Indagine, Hertwicus praepo situs de Surnzek, praeterea Siffridus de Mugelin, Johannes Kezzilhut milites et alii quam plures. Actum Misnae anno dominicae incarnationis M°. CC'\ XLVI0. indictione quinta VI. Idus Januarii.
Nach dem Orig. im Stiftsarcliiv zu Meissen mit dem Siegel des Bischofs an gelben und rothen seidenen Fäden.
1) Maanchwitz, Par. Colimen. 2) Bohlen, Zschorliau, Dolicrachwitz, Par. Altleimig. 3) Sinon bei Leienig. 4) Hetzdorf, Par. Tragnitz.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 134, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/03e257dc-b191-4d19-b36f-9349a8b8bd5e/charter>, accessed 2025-06-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success