Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 50, S. 107
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 50, S. 107


No. 51. 1159. 27. Oct,
In nomine sanetae et individuae trinitatis. Bertoldus dei gratia sanetae Xuem- burgensis ecclesiae episcopus omnibus Christi tidelibus in perpetuum. Officii nostri debitum expostulat nos non solum ecclesiae nostrae filiis paterna sollicitudine prospicere, verum etiani omnibus viam mandatorum dei currentibus l)onae voluntatis affectu ultra vires prodesse velle. Eapropter noverit omnium Christi fidelium tarn praesentium universitas quam futurorum posteritas, qualiter controversiam de duobus mansis, qui Misinensis ecclesiae canonicis a quodam Hugone strenuo viro in pago Dalminza in villa quae Zwiticha) dicitur cum aliis septem mansis in. oblatione collati sunt, et Zmul- nensisb) ecclesiae esse dicebantur, terminavimus et pro bono pacis et concordiae tribus
a) Im J. 1107 Zuüecha. vgl. un. 41. b) Stadt Schmölln ¡m Altenburg., Naumb. DlOce».
— 54
marris probati argenti a denominatis Miainensia ecclesiae canonicie Zmulnenai ecclesiae collatis, querimoniam liane in sempiternum decidimus, decernentes eosdem mansos aient a praedicto Hugone Misinensi ecclesiae eontraditi sunt, absque omni scrupulo eidem ecclesiae permanere eorum, pro quorum consolatione oblati sunt, usibus omni- modis profuturos. Praeterea dominus Otto Misinensis marchio, qui saepe dictos mansos in beneficii iure a nobis possidere videbatur, iustitiae dans dextras Misinensi ecclesiae illos confirman permisit. Apostólica itaque auctoritate, quae litteris assignata sunt, confirmamus et contra stultorum temerariam praesumptionem banno et sigillo nostro praesentem paginara roborainus. Huius rei testes sunt Rabodo Nuemburgensis eccle siae praepositus, Oerboto decanus, Walterus custos, Trutwinus, Cvnradus, Adalbero, Fridericus, Uto Cicensis ecclesiae praepositus, Bermarus decanus, Heinricus, Sigefridus custos, Martinus, Rvdolfus, Otto, Tipaldus; Otto marchio Misinensis, Sizzo comes: nobiles Reinbardus de Bobuluz, Heinricus de Rotowe, Hedenricus de Weta; ministe riales Heinricus cum barba, Martinus, Wolradus. Actum in Ciza anno domini mille- siino 0. L. VIIII. indictione VIIIL, VI. Kal. Novembris, a venerabili Bertoldo Nuem- burgensis ecclesiae episcopo féliciter.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen: das auf der Rückseite aufgedrückte Siegel ist sehr wohl erhalten.
Kreysig Beitr. I. S. G. — Köhler cod. dipl. Lus. I. Anh. S. 31.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 50, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/03ac9ac6-52ea-4437-88a2-7421e8f2d35f/charter>, accessed 2025-05-04+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success