useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976-1668) 1200
Signature: 1200
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1200
Bischof Wolfker von Passau genemigt den Tausch, wonach ein Dienstmann des Grafen Friedrich von Peilstein, Namens Isengrim von Texing, seine Kapelle daselbst mit Zustimmung des Grafen und des Pfarrers Gerold von St. Leonhard am Forst gegen zwei Huben, eine zu St. Leonhard und die andere zu Peilstein gelegen, aus dem Verbande der Pfarre St. Leonhard löst.
Source Regest: LAMPEL, Urkunden Sanct Pölten (=FRA I, Wien 1981) S. 30
 
x
C. In nomine sancte et individue trinitatis. Volfkerus dei gratia Pataviensis ecclesie episcopus in perpetuum. Super commisso nobis Christi grege debitam sollicitudinem gerentes ex officio pastorali nobis iniuncto consequens existimamus, ut idoneis fidelium votis favorabilem assensum praebeamus. Huius rei gratia cunctis Christi fidelibus tam posteris quam et praesentibus manifestum esse cupimus, quod quidam ministerialis domini Friderici comitis de Pilstaein, dictus Isengrim de Tessingen, capellam suam in eadem villa sitam a iure matricis ecclesiae in S. Leonhardo consensu et voluntate praedicti comitis, pariterque plebani, scilicet Geroldi cum duabus areis exemit, quarum una est in S. Leonhardo, altera agris instituta sub urbe Pilstaein iuxta decimalem memorati comitis curiam sita. Quod quia legitimo, sicut expedit, factum est concambio, nos quoque praesentis paginae testimonio cum subscriptis eiusdem rei testibus, et nostri inpressione sigilli in nomine domini roboramus. Huius itaque actionis testes sunt, de clero: praepositus S. Ypoliti Sigehardus, Heinricus Stauffer, Gerolt plebanus S. Leonhardi et presbyteri eius Helnwich et Dietmar, Hermannus plebanus de Ruprechtshoven et presbyter eius Ekkehart, Ottacher decanus de Anaso, Volricus plebanus de Oberndorf, Wezelo plebanus de Hurwen, Perhtold plebanus de Pezenchirche, Wigant plebanus de Schibes, Heinrich plebanus de Tessingen; de numero laicorum: comes Fridricus de Pilstaein‚ Sifrit Isenputel cum filiis suis, Chunrat et Charolo et fratres eius Charlo et Otto Zant‚ Rudiger advocatus, Espin de Naeleub et filii eius Heinricus et Jubort, Wolfram et fratres eius Chuonrat eta Heinricus de Pilster, Sifrit de Chalchowe et filius eius Rudiger, Jrnfrit de Ponlant, Herrant de Lohe‚ Ulricus senior de Sichtenberch, Heinrich de Mergersteten et fratres eius Sifrit et Rapot, Chunrat Gedolf, Chunrat de Slaeten, Chunrat Chumbost et frater eius Fridricus, Heinricus Snoede, Sifrit Chosmuke, Engelbrecht magister coquinae; cives: Herrant, Dietricus, Haeim, Sifrit, Eberwin et alii plures. Acta sunt haec anno domini MCC.
Source Fulltext: LAMPEL, Urkunden Sanct Pölten (=FRA I, Wien 1981) S. 30-31
Editions
  • Duellius, Exc. 176, 3 (mit schlechtem Facsimile der verlängerten Schrift in der ersten Zeile, nach einem verloren gegangenen Originale).1


LanguageLatein

Notes
1a fehlt bei Duellius1 Duellius macht hiezu die Bemerkung (177, a): Extant hac in bulla sigilli (membranae in crucis modum incisae) affixi, quod argumentum uberius pertractat Cl. Heineccius de vet. Germanorum aliarumque nat. sigillis, part. I, cap. XVI, p. 169, 5. Man hätte es hier also mit einer ganzen Reihe von Siegeln zu tun, die nach Art der älteren Kaiserurkunden an dem Pergament befestigt waren.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.