useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data)  CCXIX.
Signature:  CCXIX.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. CCXIX. , S. 304
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. CCXIX. , S. 304

    Graphics: 
    x

    CCXIX.

    1299, 30. September.

    Capitulum ecclesie Varadiensis omnibus Christi fidelibus presens inspecturis salutem, et benedictionem. Quum justa petentibus assen- sus denegari nequeat, et quod in tempore fit, id litterarum lestimoniis humane eripi debeat oblivioni, ne quod bene factum in tempore injustum evadat, hinc ad universorum notitiam volumus pervenire, quod universi inhabitatores, et possessores ville Zovan in comitatu de Karazna existentes medio honorabilis viri domini archidiaconi de Thas- nad i'iiin nobis significare curaverunt querelam, quod licet monachi claustri in eadem villa, ex elecmozyna Jacobi olim de Kusal ante seculum fere exstructi, et abhinc pia et libera aliorum eleemozyna sustenti, nullum aliud in ipsam villam, ejusque inhabitatores habuerint ab antea et semper jus, quam sacra Christi fidelibus administrandi, ne populus in tanta itineris distantia absque ulla plane spirituali, quo- tidianaque sacrorum consolatione remaneret, ipsi tamen, nescitur quo inducti consilio, aut interdicto, omnes alios sacerdotes ex eadem villa exesse debere pretendant, et honorabilem fratrem Gregorium sacer- dotem ecclesie Varadiensis festiva sacra predicare populo intendentem ab ipsa ecclesia excluserint asserentes se privilegium habere a domino papa super jurisdictione plane dioecesana, seu episcopali eorundem in dictam villam exclusive concessa, quum autem ipsi inhabitores de tali concessione nibil prorsus sciant, nec honorabili viro domino arcbi- diacono de Thasnad quidquam de eo constet, hinc idem nomine suo, et universorum inhabitatorum dicte ville protestando contradixit, et contradicendo protestatus est eousque etiam, donec differentia hee coram venerabili in Christo patre, et domino Johanne archiepiscopo Colocensi, et regie serenitatis cancellario, aliisque dominis prelatis revisa et decisa fuerit. Harum nostrarum vigore, et testimonio lite- rarum mediante. Datum feria quarta post festum S. Michaelis archan geli anno domini MCCXCIX presente Stephano archidiacono Albensis ecclesie D. D.

    213

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.