useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data)  LIX.
Signature:  LIX.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. LIX. , S. 153
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. LIX. , S. 153

    Graphics: 
    x

    LIX.

    1238, 12. Februar. Erked.

    Bela, Dei gratia Hungarie, Dalmatie, Croachie, Rame, Servie, Lodomerie, Comanieque rex. Omnibus Christi fidelibus presentes literas inspecturis, salutem in vero salvatore. Quanto regalis excel- lentie snblimitas a T)eo misericordiarum fonte plus accepisse digno- scitur, tanto in subjectis benignitatem exercere debet ampliorem, firmam spem fiduciamque gerens eadem mensura, qua impendit, sibi

    remetiri. Hinc est, quod ad universorum presentium, ac

    posterorum harum tenore volumus pervenire. Quod nos hospitibu.s nostris Saxonibits de villis Karako et Crapundorff, talem concessi- mus Hbertatem ut quemeunque de comuni consensu et voluntate inter ipsos voluerint et elegerint, sibi preficiant in villicum, concedentes eisdem, ut in nulla causa coram quolibet judice astare, vel respon- dere teneantur, sed quocum — -* ambe partes litigantium fuerint ex ipsis, solus major ville pro tempore constitutus secundum ipsorum consuetudinem debeat judicare. Si autem alia pars litigancium erit ex

    62

    ipsis nlia vero de hominibus extraneis waiuoda discutiet et definiet. Nec vice judex eiusdem waiuode eos in aliquo debeat vel audeat judicare. Preterea concessimus eisdem, ut nullam collectam soluere teneantur. Item concessimus eisdem, atque statuimus, ut nullatenus waiuoda quilibet pro tempore constitutus, super eos descensum facere presumat, nostram autem personam, vtpote regiam cum omni debito et honore, sicut decet cum illud accesserimus, cum suis deliciis honorabuiit. Preterea statuimus, ut iidem hospites cum quatuor mili- tibus loricatis bene preparatis :«. decenter hornatis, cum totidem equis satis honestis et copertis ac duobus temptoriis sub nostro vexillo militare teneantur, et cum nostris militibus non in societate

    — baronum nostrorum desccndere teneantur Terram, autem, quam ex donatione antecessorum nostrorum possiderunt, sub eisdem metis et terminis, quibus ab antiquo tenuerunt, pace perpetua eisdem relin- quimus possidendam. Nec etiam de vino, quod de propriis vineis eorum infra metas terre eorum cultis fuerit vindemiatum, tributa persolvant. Prima autem meta terre antedicte, sicut ex literis — nostrorum, quos ad partes Ultrasyluanas ad restituenda jura castrorum indobite alienata destinaueramus, precipimus, incipit super eollem acutum, et tenet metam cum populis de villa Sard, deinde trausiens per fluvium Sard, vadit ad magnam viam, et ibi tenet metam ex una parte cum villa Sancti Martini, ab alia vero parte cum populis de villa Bwchad M. exinde pertransiens fluvium Buchad, vadit ad montem, qui dicitur Akazto, ubi tenet metam cum dictis populis de Bwchad, abhine vadit super vine;im Crasu, exinde progredieus tendit ad caput

    — — fluminis, quod dicitur Chylna -), ubi habet metam cum populis de Bwchad sepius memoratis. üeinde procedens, tenens metam cum Chanad comite filio Bofa, super lanidem, qui dicitur Bela, et ubhinc incipiens secus fluvium Tiry, vadit usque ad villam Voyasd, et ibi habet metam cum eadem villa ex hinc vadit ad montem, qui respicitad Morisium, et ibi habet metam cum Petro Bylocho. Deinde procedens vadit ad villam Sancti Martini, et tenet metam cum populis ejusdem ville et abhine tendens superius versus sylvam super Berch, qui dici tur Zwhodol, vadit super geminum montem, et ibi habet metam cam supranotatis populis de Bwchad, ex hinc procedens versus quendam

    Borus Bocsard im Unteralb. Comit. Czelna, ibid.

    63

    collem, qui dicitur Pastorew, vadit superius, in cujus cacumine habet metam. Deinde egrediens super Berch vadit ad sylvam eorundem, inter abietes tendens ad terram predicti Chanad comitis, ubi prius cum eodem metam tenebat, et ibi terminatur. Vt igitur hec a nobis concessa libertas sit perpetuo valitura, necpossit ab aliquo in poste- rum retractari, presentes concessimus literas, duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum in villa Saxonum de Erkwd. Anno domi- nice incarnationis millesimo ducentesimo trigesimo octauo, secundo idus Februarii. Regni autem nostri anno tertio.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.