useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data)  LI.
Signature:  LI.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. LI. , S. 143
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. LI. , S. 143

    Graphics: 
    x

    LI.

    1232, 31. August. Anagni.

    Gregorius dilecto filio electo Penestrinensi, apo-

    stolice sedis legato etc. Dilecti filii, magister et fratres hospitalis aancte Marie Teutonicorum, bumili nobis et instanti conquestione

    B2

    monstrarunt, quod quum carissimus in Christo filius noster Andreas, Ungarie rex illustris, eorum domui terram Borze pia liberalitale donasset, sicut in ipsius privilegio, aurea bulla munito, plene con- speximus contineri, ipsi pro colenda et munienda terra eadem, per quam Cumanis regnum Hungarie multipliciler perturbantibus frequens introitus et exitus habebatur, mimerosam pecuniam expenderent. ibi cum multo labore et proprii effusione cruoris quinque castra fortia construendo. Sed licet idem rex eis terram abstulisset eandem, ipsam tandem restituit, ut debebat; quin etiam pro recompensatione dam- norum ipsis ultra montes nivium partem contulit Cumanie. In qua quum dicti magister et fratres castrum munitissimum construxissent, Cumani perterriti et dolentes, ademtam sibi ingressus et egressus facultatem, congregata ingenti multitudine bellatorum, fratres inibi commorantes hostiliter aggressi fuerunt, sed Domino propitiante devicti, confusi, et reveriti destiterunt; quin etiam quidam ex illis, dictis fratribus se reddentes, cum uxoribus et parvulis ad baptismi gratiam convolarunt. At rex predictus, terram ipsam ingrediens, cultamque perspiciens, fratres de terra, eis per sedem apostolicam confirmata, et sub eius protectione suscepta, expulit violenter, non absque Rumane ecclesie iniuria manifesta; quum eadem terra nullum, preter Romanum pontificem habens episcopum vel prelatum, eidem ecclesie censualis existat. Et quamvis pie memorie H. papa, prede- cessor noster, ac nos postmodum pluries predicto regi affectuosas preces et monita diligentia direxerimus, ut eis liberaliter redderet terram ipsam, nequaquam tamen fuimus exauditi; quin potius idem magister ad presentiam regis in spe vocatus, accedens frustratus rediit, multis fatigatus laboribus et expensis, alias domo sua propter hoc attrita variis et enormibus detrimentis. Quare idem magister et fratres suppliciter flagitarunt, ut, cum rex, seductus suggestionibus malignorum, inexorabilis videatur, nibil aliud asseverans, nisi quod restitutio ipsius terre pro eo, quod magna est, suis filiis et baronibus displiceref, faceremus sibi iustitiam exhibere. Ne igitur videamur deferre homini contra Deum, cui est contra omnes homines deferen- dum, discretioni tue, de cuius circumspectione plenam in domino fiduciam obtinemus, per apostolica scripta mandamus, quatenus eundem regem, et Belam, filium eius, ut conquerentibus restituant terram ipsam, de damnis illatis et irrogatis iniuriis satisfuctionem congruam impendendo, prudenter efficaciter moneas et inducas. Quod si forte

    53

    im mit is non acquieverint, tu, partibus convocatis, audias causam; et, si de ipsurum voluntate processerit, debito fine decidas; faciens quod decreveris, per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Proviso ne in terram ipsius regis excomunicationis vel interdicti sen- tentiam proferatis, nisi maniiatum super hoc receperitis a nobis speciale; alioquin causam rcmittas ad nos sufficienter instruetam, prefigentes partibus terminum competentem, quo nostro se conspectui representent, iustam, auctore domino, sententiam recepture. Testes autem, qui fuerint nominati, si se gratia, odio, vel timore subtra- xerint; censura simili, appellatione cessante, cogatis veritati testi- ii n m i an i perhibere; non obstantibus litteris super bis ad — Craco- viensem et Cuiaviensem episcopos a sede apostolica impetratis. Datum Anagnie II. kalend. Septembris, pontificatus nostri anno VI.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.