useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data)  CLIV.
Signature:  CLIV.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. CLIV. , S. 242
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. CLIV. , S. 242

    Graphics: 
    x

    CLIV.

    1289.

    Ladislaus Dei gratia Hungarie, Croatie, Rame, Servie, Gallieie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque rex. Omnibus Christi fidelibus pre sentes literas inspecturis, snlutem in omnium salvatore. Etsi cunctis de nostra sperantibus gratia adesse velimus et teneamur ex debito bonestatis, illis tamen specialibus debemus respondere, quorum DOS ad hec indueunt merita gratiose, et monent fidelitates exhimie, et in- signes. Proinde ad universorum notitiam tam presentium quam poste- rorum, harum serie volumus pervenire. Quod cum magister Nicolaus filius coiuilis Petri, iilii Sampsonis de Gerend in diversis expeditio- nibus regni nostri fideles semper nobis in regno nostro impenderit famulatus, variis se fortune casibus submittere non formidans, et spe- cialiter tunc cum nos ad partes Scepes contra populos de eodem ad leniendum sevitiam cordis ipsorum seu contumaciam, quam a via fidelitatis delirando, in nostram gerebant majestatem regiam, pro- cessimus, qui tuuc castrum nostrum de eodem Scepes valida obsidione capere, et expugnarc nitebamur, idem magister Nicolaus ante omnes se objiciens, ad visum et intuitum oculorum nostrorum laudabiliter ante foras ejusdem castri viriliter dimicavit. Demum cum nos cum eisdem populis de Sepes conflictum habuissemus, et domino pennittente victo- riam laudabiliter consecuti fuissemus, predictus magister Nicolaus in conspectu nostre majestatis cum effusione sui sangvinis exhibuit fide- Hter et devote. Et licet pro talibus et tantis servitiorum suorum generibus laudabilibus et condignis amplioribus, potioribusve dona- cionum titulis dignissimus habeatur, et merito pre ceteris debeat anteponi et extolli, in recompensationem servitiorum eiusdem, volentes grata vicissitudine occurrere regio cum favore, quasdam terras Kereztur») Gurgud") et Heurke8) vocatas, habitatoribus carentes, in

    i) Heute Gerend Keresztur im thordaer Comit. — a) Heute GereDd im thordwr — *) Jetzt Örke, ebenda-

    151

    comitatu de Torda existentes, quas universi nobiles partis Transi l vane tunc in ipsa expeditione nostra nobiscum existentes, per uos interrogati, unanimiter hominum sine berede decedentium fuisse asse- rentes dicerunt, nostreque collationi secundum regni nostri eonsve- tudinem per omnia pertinere, easdem terras Kereztur, Gurgud, et Heurke nuncupatas nun omnibus utilitatibus et pertinentiis earun- dem universis, sub certis metis et antiquis magistro Nicolao sepe- dicto, ac suis heredibus, heredumque suorum successoribus contuli- unis, dedimus, donavimus, atque tradidimus, de plenitudine nostre gratie, de consilio prelatorum et baronum nostrorum jure perpetuo, et irrevocabiliter possidendas, tenendas et babendas. Introducentes autem eundcm in corporalempossessionemdictarum terrarum Kereztur, Gurgud, et Huerke appellalarum perDecrs nobilem deTuur1) fidelem nostrum, sub testimonio capituli ecclesie Transylvane, presentibus commetaneis, et vicinis nullo penitus contradictore existente, prout in literis ejusdem capituli nobis constitit evidenter. Ut igitur hae nostre donaciones eidem magistro Nicolao, ac suis posteris per nos facte robur optineant perpetue firmitatis, nec tractu temporis per quempiam successorum nostrorum possiiit, vel debeant retractari, atque irritari, presentes concessimus literas nostras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis in Christo patris Gregorii Dei gratia episcopi Chanadiensis, aule nostre vice cancel- larii dilecti et fidelis nostri, a. D. MCCLXXXIX. regni autem nostri anno XVIII°.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.