Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 350, S. 333
Current repository:
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 350, S. 333


Current repository:
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 350, S. 333
In nomine domini, amen. Nos Engelbertus de Seyne do minus de Valender et lutta eius uxor legitima universis presens scriptum visuris et audituris in perpetuum volumus esse notum, tenore presencium publice protestantes, quod cum inter nos ex una parte et viros religiosos . . commendatorem et fratres do- mus Theutonice ex altera super quibusdam bonis in Malender et in Valender et iuribus eorundem verteretur materia questio- nis, tandem de amicorum nostrorum hinc inde assumptorum consilio cum ipsis religiosis concordavimus et compositionem inviolabilem perpetuo inivimus cum eisdem. Ita quod nos manu communicata ore et calamo renunciavimus et effestucavimus et in hiis scriptis renunciamus et effestucamus pro nobis et nostris heredibus presentibus et futuris omni actioni impetitioni liti et cause hactenus habitis per nos super bonis predictis et eorum iuribus contra prefatos religiosos. Promittentes bona fide, pro nobis et nostris heredibus, prelatis . . commendatori et fratribus, pro se et suis successoribus legitime stipulantibus, super dictis bonis et iuribus eorundem litem vel controversiam in posterum non movere per nos vel alios nec inferenti consentire, nec ac
314
cusari debere per scabinos seu iuratos nostros in Valender et in Malender super bonis memoratis, immo potius eosdem religiosos in possessione dictorum bonorum omnium et singulorum et iurium eorundem pacifica et quieta, in qua nunc sunt et prout nunc sunt, perpetuo et inviolabiliter conservare, et nichilominus omnia indulta privilegia seu litteras ipsis religiosis concessa seu concessas per nobiles viros videlicet Iohannem comitem de Seyne fratrem nostrum ac alios predecessores nostros super bonis pre- dictis et iuribus eorundem in omni sui forma tenore presencium confirmamus, volentes ea in suo robore perpetuo permanere. In quorum omnium testimonium et perpetuam firmitatem pre sentes litteras nostris necnon sigillis nobilium virorum domini Iohannis comitis Seynensis 1'ratris nostri predicti ac domini Sa- lentini domini de Ysenburg prefatis religiosis tradidimus et tra- dimus communitas. Et nos Iohannes comes et Salentinus pre- dicti premissa vera esse recognoscentes sigilla nostra ad preces dictorum domini Engelberti et eius uxoris presentibus duximus apponenda. Actum et datum Confluentie in domo dictorum re- ligiosorum.
Presentibus honestis viris: Iohanne de Brunsberg; Heinrico de Dyrsse castellano in Hachenburg, militibus, et Conrado de Werse, ex parte ipsius domini Engelberti. Sifrido Walphodone, Gobelino de Pholeche, militibus, nccnon Iordano de Wildongen scabino, ex parte dictorum religiosorum. Necnon Wilhelmo de Burgedin; Bartholomeo de Revenacho, armigeris. Syfrido dicto Spedel; Waltero de Kessilheim, Friderico Zacharie, scabinis Confluentinis, et quampluribus aliis fidedignis pro testibus ad hoc vocatis specialiter et rogatis.
Anno domini millesimo trecentesimo secundo, feria quarta post dominicain qua cantatur letare Ierusalem.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 350, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SanctaeMariaeTheuto/04d6b242-dc15-4ed9-be39-2eb00ed75ef0/charter>, accessed 2025-05-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success