Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 36. , S. 49
Current repository:
Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 36. , S. 49



36.
Lambertus, Dei gratia Morinensis episcopus, omnibus ad quos littere iste per- venerint in Domino salutem. Notum vobis esse volumus, quod, cum inter dilec- tum nostrum abbatem sancti Bertini et Lambertum, presbiterum de Stenkerka, questio esset super portione decime de Avencapella ad presbiterum pertinente, intelleximus, ex confessione partium, quod Avencapella membrum olim fuerit ecclesie de Stenkerca, et quod propter magnam necessitatem prius edificata fuit;
ideo scilicet, quia quidam parrochiani nimis ab ecclesia sua remoti erant, el, quod magis eos gravabat, ad eam propter mortales inimicitias secure venire non poterant. Abbas itaque sancti Bertini, consilio predecessoris nostri domini Desi- derii episcopi, presbiterum in predicta Avencappella instituens, de suo beneficio et parrochianorum auxilio rationabiliter ei necessaria providit, ac per hoc por- tionem decime ad presbiterum pertinentem retinens, omnia que ad jus personatus sui pertinebant preter majorem decimam sub rationabili annuo censu eidem presbitero tenenda assignavit; et insuper cum jure presbiterali terras et elemo- siuas, quibus parrochiani novam ecclesiam dotaverant, libere habere concessit. Presbitero quoque de Stenkerca, licet sufficientes ad rationabilem sustentationem remansissent redditus, mediam partem oblationum et legauda omnia de rebus mobilibus in recompensatione predicte portionis decime assignavit, cum eatenus presbiter non nisi terciam partem oblationum et legatorum de jure habuerit. Nos vero divin i servitii augmentum approbantes, quod assensu predecessoris nostri factum fuit, imitare vel reprobare noluimus, laborem tamen presbiteri de Sten- kerka circa questionem predicte decime considerantes, rogavimus abbatem sancti Bertini, ut predicto Lamberto presbitero, quamdiu ecclesie preesset, duas partes oblationum et legata, sicut predictum est, habere permitteret; et post decessum ejus, si cantuarii portio prescripta, que tempore predecessoris nostri ordinata fuit, succedenti presbitero sufficere posset, ea contentus esse deberet. Quod, quia abbas precibus nostris et consilio acquiescens, benigne concessit, ne in futurum aliqua super hiis controversia oriatur, predicta omnia, presenti scripto roborata, rata manere volumus et inconvulsa. De presbitero quoque de Avencappella, quia canonice institutus coram a nobis recepit animarum, decernimus ut, tam iste qui nunc superstes est, quam successores ejus, ecclesie sancti Bertini tantum de temporalibus et nobis et archidiacono nostro et decano more aliorum pres- biterorum de jure nostro respondeant et de spiritalibus. Actum est hoc anno Domini M° C° nonagesimo nono, coram hiis testibus: Baldewino, decano Mori- nensis ; Joseph, archidiacono Flandrensi ; Simone, priore sancti Bertini; Salomone, capellano nostro; Stephano Romano et aliis pluribus.
Original. Sceau enlevé.
37
d'Hoop, Felix Henri: Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin 1870 (Google data) 36. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SaintBertin/a799f6f4-e0c3-468c-af05-fe446be2f667/charter>, accessed 2025-05-06+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success