Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 182. , S. 291
Current repository:
Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 182. , S. 291




182.
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen. Ego Jacobus, divina permissione ecclesiai sancti Bertini abbas licet indignos et ejusdem ecclesiae conventus, notum esse volumus omnibus prœsentibus et futuris quod, cum lex chorae quam homines nostri de Poperinghe a tempore domini Leonii abbatis praxlecessoris nostri et Theodorici comitis Flandriae habuerant, temporibus bona; memoriae domini Johannis praedecessoris nostri, plurimum deperisset, idem Johannes abbas, de conventus sui consilio et assensu, eandem legem fecit innovari et ab hominibus ejusdem villas jurari et sigillo ecclesiœ confirman anno Dominica Incarnationis ftICC octavo, mense junio, quam legem Lambertus Vulpes, tunc homo ecclesiai saneti Bertini et justiciarius ejusdem villae, se observaturum juravit, sicut olim fecerat avus suus; nos autem considerantes, quod genus hominum pronum sit ad malum et mundns semper ad deteriora labatur, paci et quieti hominum nostrorum in post mim providere volentes in praedicta lege quaedam , qure hiis temporibus oportune nequeunt observari, duximus corrigenda.
I. Inprimis itaque hominibus nostris de Poperingehem generaliter concedimus, ut unusquisque rebus suis et possessionibus pacifice gaudeat et libere а�? sine omni oppositione et calumnia perfruatur, salvo in omnibus et per omnia abbatis sancti Bertini comitatu ac jure.
II. Praeco neminem pandare debet nee potest sive aliquam facere jussionem , nisi chora prius judicaverit et juraverit; quod si praesumpserit et a chora convictus fuerit, tres libras abbati emendans sine praeconatu imperpetuum remanebit.
278
HI. Si aliquis capiendus vel arrestandus fuerit, in curiam abbatis ducendns erit et ibi tractandus judicio juratorum, nec est extra choram ducendus, neque tenendus in curia, nisi de abbatis vel ejus pra;positi voluntate.
IV. Cum pra;co aliquem pandaverit, p;mda debet afferre in curiam , et ibi servare, donec juratorum judicio fuerint liberata.
V. Scabini vel jurat i nullum clamorem audire debent nisi in curia; nemo halin de terra facere debet nisi in curia.
VI. De duobus pugnantibus ille, per quem pugna inceperit, utriusque solvet emendam.
VII. Qui hominem occiderit, occidetur.
VIII. Si alicui impositum fuerit homicidium et ille ausus fuerit comparere in jure, si quinque de choremannis eum liberaverint, liber erit, si vero quinque illum cognoverint illius homicidii esse renm, subire debet sententiam capitalem. Quod si novem choremanni omnes sub sacramento suo dixerint, se nescire, utrum reus sit vel non, et homicidium nihilominus fuerit manifestum, purgabit se accusatus suo et aliorum octo legitimorum hominum juramentis; si omnes bene juraverint, liberabitur; si vero aliquis eorum male juraverit, accusatus capite punietur. Quod si forte non potuerit habere auxilia ad jurandum, istam impossibi- litatem ipse primo jurabit, deinde supplebit propria. manu, qiue ei defuerint juramenta usque ad novem, et si in aliquo male juraverit, capite punietur.
IX. Si furtum alicui impositum fuerit, prima vice poterit se purgare quinque hominum juramentis, nisi per choram liberatus fuerit vel condemnatus, secunda vice si fuerit accusatus, fiet per omnia, sicut supra dictum est de homicidio, tertia vice suspendetur, si fuerit accusatus , nisi alium chora de il lo furto culpabilem poterit invenire vel nisi manifestum esset, quod contra eum esset conspiratum.
X. Si alicui impositum fuerit , quod aliquem vulneraverit, et vulnus a chora cognitum fuerit et judicatum, si chora eum non liberaverit et vulnus tan tu m in carne fuerit, accusatus poterit se purgare, ut supra dictum est de homicidio, novem hominum juramentis; si incident , tres libras emendabit et vulnerato dabit viginti solidos et impensas in medicum sine dolo computandas, si tamen hoc reus recognoverit anlequam se obligaverit ad jurandum; si autem negaverit, reddet quadraginta solidos vulnerato et impensas in medicum, et si plura vulnera fuerint, de singulis ita erit. Si vero vulnus cum canipulo esset factum, manum amitteret et tres libras nihilominus emendaret. Quod si vulnus excedat testam capitis vel parietem corporis, erit liberatio vel condemnatio sine purgatione, ut supra dictum est de homicidio; qui autem incident, tres libras emendabit, et vulnerato sex libras solvet et impensas in medicum: si autem membrum fuerit ampntatum vel mutile factum, reus simile membrum amittet cum emenda trium librarum.
279
XI. Si quis alium injuste calumniaverit et a chora injustum cognitum fuerit, tres libras emendabit et injuste calumniatus liber erit.
XII. Si quis super alium irato animo arma mol uta portaverit, et Veritas eum protraxerit, tres libras emendabit.
XIII. Si quis extraneus alicui de chora injuriam fecerit et ille adjutorium clamaverit super choram, qui eum non adjuverit, si de hoc protractus fuerit, decem solidos emendabit.
XIV. Qui banitum hospitio receperit, tres libras emendabit; de hussokinghe tres libras, dontslaghen decem solidos, haropen decem solidos, de ludo talorum decem solidos, et qui permittet hujusmodi ludum fieri in domo sua vel intra clausuram suam, tres libras emendabit.
XV. Si femina de pugna protracta fuerit, vel qui feminam perçussent, duplicem emendam solvet usque ad tres libras; quia nulla, emenda ultra tres libras procedit.
XVI. Si quis super aliqueiu clamaverit de catallo, et partes infer se pacem fecerint, antequam in jure se obligent ad jurandum, duos solidos habebit dominus et non amplius a parte rei; de pugnis vero et violentiis erit sicut hactenus extitit observatum.
XVII. Citatus ad judicium exspectabitur, quamdiu chora sederit, nisi subtrahat se per dolum.
XVIII. Jurati neminem extra comitatum sequi debent, nisi praecepto abbatis vel ejus propositi.
XIX. Justitiarius super neminem de chora debet placitare nee aliquam petitionem secrete vel aperte latere.
XX. Si inter juratos aliqua discordia orta fuerit, justitiarius coram coremannis debet pacem exigere; qua» si negata fuerit, coremanni hostiagia capiant et tamdiu teneant, quamdiu cognoverint oportere.
XXI. Chora debet de jure disponere utilitati villœ in quotidianis per consilium abbatis, salvo ejus per omnia comitatu.
XXII. Si quis extraneus in villam venerit et in ea per annum manserit, jurabit choram. Quod si non fecerit, decem solidos domino emendabit et choram jurabit, si in villa manere voluerit. Si quis extra praebendam ponitur, juret choram infra quindecim dies, quod si non fecerit, decem solidos emendabit. Qui autem choram juraverit, de valore cujuslibet marchai rerum suarum mobilium dabit duos deuarios ad communitatem villac per juramentum suum simpliciter. Et isti denarii per scabinos et choremannos committentür colligendi et servandi diiobus bonis viris de anno in annum, et expendentur ad utilitatem villaî, et fiet de hiis computatio singulis annis coram prœposito, et nihil de hiis poterit fieri, quod sit aliquomodo contra abbatem vel ecclesiam sancti Bertini.
XXIII. Abbas autem ter in anno et non amplius debet habere veritatem in
280
Poperinghem de minoribus forefactis; de magnis vero scilicet de furtis, rapinis, incendiis, mordat et hujusmodi habebit semel in anno, si voluerit, veritatem, sicut expressum est in alia carta.
XXIV. In inquisitionibus, quae faciendae sunt apud Furnez, habebit justitiarius sex solidos et quilibet scabinorum vel choremannorum de singulis vicibus tres solidos et non ultra pro expensis et hoc solvet, qui in causa succubuerit, de qua fit inquisitio.
XXV. In partitionibus vero faciendis in villa de Poperinghem , quae vulgo dicuntur delhan, habebit justitiarius duos solidos et quilibet scabinorum duodecim denarios et non ultra.
XXVI. Et quia longum est singulas leges et eventus chorac describere, sciendum est, quod prœmissa omnia diligenter debent observari. Et de aliis, quae evenire poterunt eventibus et dubitationibus, ad peritos chorae Furnensis erit, si necesse fuerit recurrendum, consilio tamen et voluntate abbatis vel ejus propositi requiren- dis, et per emendationem super lege observanda.
Actum anno Dominica Incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo tertio, mense septembri.
( Flandrische Staats-und Rechtsgeschichte von WARH- konig, tome u, 2° partie, p. 114).
d'Hoop, Felix Henri: Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin 1870 (Google data) 182. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SaintBertin/6fe037a8-fc60-4a62-bb6b-0fa9df14d144/charter>, accessed 2025-05-06+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success