Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 57. , S. 69
Current repository:
Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 57. , S. 69


57.
Ego Balduinus, dominus de Comines, notum facio tam presentibus quam futuris, quod Egidius de Gamechines, miles, et Agnes, uxor ejus, tertiam partem decime jacentis in parrochiis de Comines, de Deulesmons et de Ousveit, quam de me predictus Egidius tenet in feodum legitime per judicium hominum meorum, scilicet Willelmi prepositi Casletensis et Johannis militis, fratrum meorum, et Balduini junioris, filii mei, et Johannis de Wenehem, et Henrici Make, per
I
56
manum meam de voluntate mea pariter et assensu pro triginta quinque march is Flandrensis monete et decem et quatuor libris Parisiensibus ecclesie beati Petri de Insula obligaverunt libere et absque servitio possidendam. He�? autem decima de anno in annum infra medium aprilis poterit acquitari. Ego vero tanquam dominus predictarum decimarum eidem ecclesie teneor garandire, donec ab ipso Egidio vel Agnete, vel eorum heredibus, ipsi ecclesie beati Petri de Insula memorata pecunia integraliter fuerit persoluta. In cujus rei testimonium presentem paginam cum testium subnotatione scribi feci, et sigilli mei munimine roborari. Signum Willelmi, prepositi Casletensis, etWillelmi, decani beati Petri Insulensis. S. Christiani, plebani de Comines. S. Rogeri Berbis (?), presbiterorum. S. Hellini, clerici. S. Balduini junioris. S. Johannis de Comines. S. Egidii de Cresekes. S. Petri del Bruisle, militum. S. Johannis de Wenehem. S. Henrici Make, et aliorum multorum, tam clericorum quam laicorum. Actum anno Domini M° CO XX" quarto, mense junio.
Original. Sceau enlevé.
d'Hoop, Felix Henri: Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin 1870 (Google data) 57. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SaintBertin/46f35eda-7f94-49dc-934c-6bdd700d6c3f/charter>, accessed 2025-05-06+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success