Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 89. , S. 113
Current repository:
Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin, A Poperinghe et de ses dependances a Bas-Warneton et a couckelaere, Nr. 89. , S. 113


89.
Ego Balduinus de Balliolo, miles, notum facio tam presentibus quam futuris, quod, cum domina Mathildis de Woleringhem, dicta castellana Bergensis, per- petiisset coram me, Flandrie ballivo, ecclesiam sancti Bertini super medietate quin- quaginta librarum Parisiensium annui redditus, quas quinquaginta libras domina de Bikenes, quondam mater Gilleberti, castellani Bergensis, mariti quondam dicte Mathildis, habuerat a dicta ecclesia ad vitam suam annuatim; quam me- dietatem eadem Mathildis dicebat ad se pertinere nomine dotis sive dotalicii in decima de Coudekerca, que quondam fuit dicti mariti sui; quam decimam dicta ecclesia possidet hereditarie et tenere debet perpetuo, sicut in cartis ipsius ec- clesie vidimus contineri, et ex parte dicte ecclesie coram me et hominibus domine comitisse Flandrie, presente etiam dicta Mathilde, exhibite fuissent littere re- verendi patris A., bone memorie quondam Morinensis episcopi, ac etiam curie Tornacensis; per quas apparebat dictam castellanam habuisse sufficiens excambium et nominatum pro dote sive dotalicio, quod habebat vel habere debebat in de cima predicta, et eandem Mathildem dictam decimam quantum ad hoc abjurasse. Tandem dicta Mathildis sano usa consilio, in presentia dictorum hominum eandem decimam dicte ecclesie omnino quitavit, promittens fide corporaliter prestita, quod in dicta decima ratione dotis seu dotalicii, sive alia quacumque de causa, nichil de cetero reclamabit, nec ecclesiam per se nec per alium super hoc molestabit. In cujus rei testimonium dicta domina Mathildis sigillum suum una cum sigillé meo presentibus duxit apponendum. Datum anno Domini M» СО quinquagesimo, in vigilia beati Joannis Baptiste.
Original. Sceaux enlevés.
100
d'Hoop, Felix Henri: Cartularium Recuil des Chartes Du Prieure de Saint Bertin 1870 (Google data) 89. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SaintBertin/0e5d8482-ebf5-46de-abd9-b354380bffeb/charter>, accessed 2025-05-06+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success