Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. XXXVII. , S. 102
Current repository:
Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. XXXVII. , S. 102



(') £ tabula authentica membranácea, doct. Stronczyñscii propria, cujus sigillum jam desideratur, funiculus autem sericus rubei est coloris. Conf. tabulam Vladislai Locticianni 1291 inferius Nro LXXV exhibitam.
(2) Vid. ad privil. anni 1176 № IV10 praemissum annotationem undecimam.
— 59 — .
requisitas respondebat, quia dictam hereditatem Lanchino cum suis perti- nenciis ex gracia et donacione pie recordaeionis inclili Ducis Cracovie Lest- conis palrui nostri longo jam tempore quiete et legitime domus de Suliov possideret, ad quod probandum, jam dicti Ducis Lestconis privilegium sufficiens et approbatum coram nobis et nostro judicio demonstravit: ex cujus privilegii tenore comperimus, quod predicta heredilas Lanchino ab initio semper ducalis fuerat, nec umquam quisquam militum ipsam heredi- * tarie posséderai. Invenimus eciam in eodem privilegio, quod prefalus Dux Lestco supradictam hereditatem Lanchino Comiti Chocemiro de Chelm(3} pro quibusdam serviciis contulerat, sed cum ipsam módico tempore tenuis- sét, processu tempöris idem Chocemirus per ordinacionem dicti Ducis, receptis, loco predictorum serviciorum suorum, per manum Abbalis de Suliow, octoginta quinqué marcis fusi et puri argenti, sepedictam hereditatem Lanchino in manus ejusdem patrui noslri voluntarie resignavit. Continebalur insuper in dicto privilegio, quod cum prenominalus patruus nosier Dux Lestco hereditatem Lanchino sibi jam resignatam retineret, et ipsam pro suo libitu, quo vellet, convertere posset, in remedium animarum parentum suorum et sue salutis profectum, Abbati Wilhelmo et ejus monasterio de Suliow eandem hereditatem Lanchino donavit, jure hereditario perpetuo possidendam. Hiis itaque per ordinem ad plenum cognitis, cum jam dictus Misliborius contra dictum privilegium excipere quicquam non haberet, ipse de prefata hereditate Lanchino justo nostro judicio una cum posteris "suis abjudicalus est, perpetuo ipsis super ejusmodi actione silencio inposito. Nos vero Abbati de Suliow et ejus monasterii plenam et approbatam inluentes justiciam, et partis adverse contradictionem juste et penitus destructam, sicut extunc sepedicfum monasterium de Suh'ow hereditatem Lanchino justo titulo dinoscitur possidere, sic et nunc ipsam in futurum aucloritate nostra eidem monasterio et fratribus ibidem deo. servientibus, sine alicujus contra- diclione perpetuo confirmamus. Et ne cuiquam dubium aliquot super hiis valeat suboriri, presentem paginam nostro sigillo fecimus roborari. Actum
(3) Villa parochialis Chelm vel CheImo dicta, territorii Petricoviensis, regionis Radom- scensis, non longe a bonis cocnobii distans, ct inter Radomsk et Przedbórz oppida sita, hic sine dubio intelligitur.
8'
— 60 —
et datum in Chowaln(*), anno domini M. CC. quinquagesimo primo, in die beali Gorgonii martyris. Presentibus hiis nobilibus: Comité Seceyo Pala tino Lanciciensi, Janusio Cancellario nostro, Panczlao Castellano Lanciciensi, Buzizlao Judice, qui hanc causam terminavit, Vitcone Thezaurario, Tboma Subdapifero, et aliis quam pluribus.
(*) Kowal oppidum territorii Cujaviensis, regionis caput.
Codex Diplomaticus Poloniae, ed. Rzyszczewski, Muczkowski, Bartoszewicz, 1847 (Google data) XXXVII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/RegPolBullaePontificum/bc2c6f5c-8d5a-486b-a3ed-1c3bdc8ee595/charter>, accessed 2025-05-02+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success