Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. CXLI. , S. 677
Current repository:
Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. CXLI. , S. 677






(•) E libro Metrica Regni dicto Nro XVII. p. 69.
quam futuris presencium noliciam habituris: Quod mente gratuita per- pendentes dare fidei constanciam, ac grata fideJium serviciorum mérita civium et incolarum nostre civitatis Kazimiriensis, nostrorum fidelium dilectorum, quibus ijdem Maiestatem nostram venerati sunt, nep desinunt continue venerarj, quorum intuitu prefatos cives et incolas Kazimirienses, specialis gracie prerogativa letari volentes et perfrui ampliorj; cupientes- que civitatis nostre Kazimiriensis predicte condicionem ex eo fierj meliorem, ipsis civibus et incolis Kazimiriensibus, de nostre Majestatis sólita benignitate indulsimus, et tenore presencium indulgemus, ymo damus etconferimus plenam et omnimodam facultatem, cameras pannorum viginti quinqué in numero, in dicta civfcate nostra Kazimiriensis de nowo locandi, edificandi, construendi et eriendi (sic), in eo iure et consuetüdine, quibus camere pannorum civitatis nostre Cracoviensis sunt locate, edifícate eterecte; i ta, ut exnunc а�? perpe- tuis temporibus, camere pannorum in Kazimiria, iuribus et consuetudinibus eisdem fruantur et gaudeant, quibus camere pannorum civitatis nostre Cracoviensis gaudent et fruuntur. Preterea cives et incole dicte civitatis nostre Kazimiriensis quinquaginta marcas grossorum pragensium polonicalis numeri, racione annui census de dictis viginti quinqué cameris pannorum predictorum, annis singulis perpetuis temporibus, nobis et successoribus nostris, dare et solvere sint astricti. Harum, quibus sigillum nostrum majus appensum est, testimonio Iiterarum. N Actum Cracovie, Sabato infra octavas Assumpcionis Sánete Marie virginis gloriose, anno domini millesimo trecen- tesimo octogésimo nono. Presentibus hijs: reuerendo in Christo patre, domino Dobrogoslio Episcopo Poznaniensi, Spithkone Cracoviensi Pallatino, Petro Kmythe (sic) Castellano Lublinensi, Cristino de Oslrow Magisto Curie nostre, Petro Kozensensi, Dimitrio Vicetezaurario nostro, aliisque multis nostris fidelibus fide dignis. Datum per manus honorabilis Zaklijcze, Prepositi Sandomiriensis, aule nostre Cancellarii, fidelis dilecti.
33
CXLH.
Radomiac, anno 1390 cf. 11 mentis Octohris.
ÜWIadislaiis Rex Civibus Sandomiriensibus, salem ex zuppis Tieliciensibns et Bocbnensibus, itineribus galbos Ulis placuerit, vebendum permittit (').
Wladislaus Dei gratia Rex Poloniae, Lithuaniaeque Princeps supremus, et haeres Russiae etc. Significamus quibus expedit uniuersis, praesentibus et futuris. Quomodo in meliorationem nostrae Sandomiriensis ciuitalis, depositorium salis et alecum, ipsis per olim foelicis memoriae Illustrissimum Dominum Cazimirum Regem Poloniae, antecessorem nostrum datum et statutum, confirmantes et approbantes praedictae ciuitati nostrae Sandomi- riensi hanc damus gratiam et libertatem euiterne tcnendam, ut sal de Zuppis nostris Wieliciensibus et Bochnensibus, ipsi el ipsorum quilibet, vijs omnibus directioribus, seu qua voluerint siue per terram, siue per aquam, libere et secure, absque omni quorumcumque impedimento, ad ipsorum depositorium praefatum, ducere, proficisci et meare poterint, quantum voluerint et vale- bunt. Quocirca vobis Capitaneis, Burgrabijs, Tenutarijs, Procuratoribus el ciuitatum quarumcumque Rectoribus, nec non Theloneatoribus, Officialibus quibuscumque, qui presentibus fuerint requisiti, commiltimus et mandamus, quatenus ciues et incolas dictae ciuitatis nostrae Sandomiriensis, per vias ipsis directiores, cum sale de Zuppis nostris, ad ipsorum depositorium euntes, siue per Nouam Ciuitatem Corczin, siue per Wislam fluctuare volen- tes, ire libere permiltatis totiens, quotiens illis opus fuerit et necesse. Harum, quibus sigillum nostrum minus praesentibus est subappensum. Datum in Radom, feria tertia próxima ante feslum Sancli Galli abbatis, anno domini millesimo trecentesimo nonagésimo. Praesentibus hijs: Drogomiro Judice Cracouiensi, Prandota Subiudice Sandomiriensi, Stanislao Pincerna Lanci- ciensi, Dobeslao Subpincerna Syradiensi, Cristino de Ostrow Magistri (sic) Curiae Serenissimae Principie Dominae Hedvigis, consortis nostrae charissi-
(«) E libro Metrica Begni dicto N"> ХСШ. p. 324.
— 259 —
mae, Withebno [? Witelino] de Okalina Generali Procuratore Terrae nostrae Sandomiriensis, et Gniewossio de Sczmielow niilitibus nostris; alijsque multis' nostris fidelibus fide dignis. Datum per manus venerabilis Zaklicze, Can- cellarij aulae nostrae, fidelis dilecti ete.
CXLH�?.
In oppido Hobczycc, anno 1391 d. 14 m. Julii.
Uladielaus Rex Poloniae cuidan Lyen Dyak, ejusque fratribus villam Holyn in districtu Zydaczoviensi sitam donat (')•
1537. In nomine domini, amen. Ad perpetuam rei memoriam. Nos Sigismundus dei gratia Rex etc. Significamus tenore etc. Quia constitutus coram nobis personaliter Nobilis Joannes Holinskj, suo et aliorum cohere- dum suorum in villa Holin existentium nominibus, in terris Russie et districtu Zidaczouiensi consistenti, exhibuit priuilegium infrascriplum sub titulo et sigillo appenso olim clarissime memorie diui Vladislai Regis Polonie, predecessoris nostri desideralissimi emanatum, et ex idiomale ruthenico, quo erat descriptum, in lalinum versum, supplicando nobis per medium certorum consiliariorum nostrorum humiliter, ut hoc ipsum priuilegium jam nimium vetustum, et a vermibus aliqualenus corrosum innovare, aprobare, confirmare et ratificare, de benignitate nostra regia dignaremur. Cujus qui- dem priililegii tenor sequitur et est talis:
1391. In nomine domini Jesu Christi, Spiritus Sancli amen. Nos Wla- dislaus dei gratia Rex Polonie, Russie, Litvanie Dux, et aliarum multarum terrarum dominus. Significamus tenore presentium universis el singulis
Eresenlibus et futuris, harum nolitiam habituris vel audituris: Quia nos abita ratione fidelium seruitiorum Lijen Dijak' et ejus fratrum, que jam pridem nobis fideliter impendebat et impendit, ei igitur et ejus successo'ribus, ut eo nobis et nostris successoribus obligatior sit, dedimus et concessimus
(') E libro Metrica Regni dicto Nro LIV, p. 186.
33*
— 260 —
villam alias Sijelisscze diclam Holijn, in districtu Zidaczouiensi circa fluuiura Czeczwia, cum omni jure, dominio, proprietate, areis, curijs, contributionibus, penis, пе�? non siluis, campis, pratis, aquis, paludibus, molendino alias y z mlynijssczem ac cum langii (sic) Przelaskj Dambrowj,' decimis, venationi- bus, mellifilijs, prout mellicidarij de Holijn ab antiquo usi sunl, et generaliter cum omnibus fructibus, prouentibus, redditibüs, prout ipsa villa Holijn, in suis metis et granitiebus se extendit, perpétue et in euum, libere vendendam donandara, commutandam, et ad suos usus beneplácitos conuertendam. De ipsa vero villa Holijn tenebitur ipse Lien cum suis successoribus, nobis et nostris successoribus seruire seruitium cum duobus Strzelcze, juxla jus et consuetudinem ceterorum nobilium. In cujus rei firmitudinem, sigillum Kegni nostri appendi mandauimus. Actum in oppido nostro Ropczicze (2), in pre sentía: domini Demetrij Thezaurarij, domini Miczkossthan, domini Petrj Pyenij%sko, domini Prandota Sudomirski, domini Thome Pincerne, domini Derslai Conopka. Datum die quarta decima mensis Julij, sub anno Nativilatis Domini millésime tricentésimo nonagésimo primo.
Nos itaque Sigismundus Rex prefatus,- considerantes suprascriplum priuilegium non esse suspectum, suplicationique dicti Joannis Golynskj, suo et prefatorum coheredum nomine ad nos porrecte gratiose annuentes, illud in omnibus ejus sententijs, clausulis et punctis, prout posita sunt, de consilio consiliariorum nostrorum, hic ad presens nobiscum existentium, ac de certa scientia et gratia spetiali nostris regijs, innovandum, approbandum et ratifi- candum, confirmandumque duximus, innovamusque, aprobamus, ralificamus et confirmamus presentibus; presertim in quorum possessione ad presens exislunt, decernenles omnia in eo contenta, robur debite et perpetué firmitatis obtinere, presentium lilerarum tenore accedente in euum. In cujus rei testi monium , sigillum nostrum presentibus est subappensum. Actum in civitale nostra Leopoliensi, sabato post festum Sancti Laurentij proximo (d. 11 Augusti), anno domini millesimo quingentésimo tricésimo séptimo, Regni vero nostri anno tricésimo primo. Presentibus etc.
(2) Robczyce oppidum, ad Brzcznicam fluvium, in Palatinatu olim Sandomiriensi situm, et ad eundem Gapitaneatum pertinens. Vid. Mich. Baliriscii et Thim. Lipii'iscii „Starozytna Pol- ska" T. II. p. 473.
— 261 —
Codex Diplomaticus Poloniae, ed. Rzyszczewski, Muczkowski, Bartoszewicz, 1847 (Google data) CXLI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/RegPolBullaePontificum/1cf6c48f-c562-4d1d-b08a-b50780316b21/charter>, accessed 2025-05-01+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success