Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 238. , S. 251
Current repository:
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 238. , S. 251



Cartoo.
240
1244 loniensibus competentibus sacramento suo et aliorum uirorum hone- storum publice et cum debita sollempnitate obtinuerunt ius electionis et institutionis monetariorum, qui Husgenoze dicuntur, ab antiquis- simo tempore ad se et antecessores suos pertinere, ita quod cum aliquem uel aliquos ex eis sine rilio legitimo laico decedere contingit, ius illud ad eos reuertetur et apud eos manebit, quod liberam babe- bunt facultatem alium uel alios in consortium suum eligendi uel insti- tuendi, prout ipsi sibi uiderint expedire. Propter quod nos attenden- tes eorum fidelitatem et seruitia, que nobis et Ecclesie coloniensi sepius fideliter exhibuerunt, dictum ius tamquam bereditarium, quod iuramento suo tam sollempniter facto obtinuerunt, ipsis recognoscimus et confirmamus, ita quod nec per nos nec per successores aostros aliqua questio super hoc moueri uel iniuria ipsis possit aut debeat in posterum inferri, sicut in litteris bone memorie Henrici coloniensis archiepiscopi predecessoris nostri super hoc confectis plenius continetur. Preterea ad conseruationem iuris et libertatis predictorum monetariorum, qui Husgenoze uocantur, statuimus et uolumus, ut si denarii, qui in mo- neta coloniensi cuduntur, auctoritate nostra uel successorum uostro- rum fuerint examinandi, eorundem examinatio examinatori monete coloniensis ad hoc iuramento prestito deputato et non alii committe- tur, ita quod illa examinatio fiat in domo monete, ubi denarii solent cudi et examinari. Statuimus etiam et obseruari uolumus, quod si dictos monetarios, qui Husgenoze appellantur, super aliquo iure ad monetam Coloniensem pertinente conuenire uoluerimus, nullus contra ipsos sententiam proferet nisi conmonetarii colonienses, qui Husge- noze uocantur, a nobis tamen uel a no/tris successoribus super hoc requisiti. Ad amplioris autem dilectionis euidentiam, qua eos ample- ctimur et fouemus, in omni libertate, gratia et bona consuetudine, quam a tempore Renoldi archiepiscopi felicis recordationis predeces- soris nostri usque ad tempora nostra obtinuisse dinoscuntur, ipsos conseruabimus et in omnibus eorum agendis et iuribus tamquam di- lectos fideles nostros promouere studebimus. vt igitur hec nulli deue- niant in dubium, sed debiti roboris obtineant firmitatem, presens pa- gina est conscripta et sigillo nostro communita.
Actum et datum anno domini mccxl Quarto proxima secunda feria post Diuisionem apostolorum.
Naeh dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel ziemlich gut erhalten.
241
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 238. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/f949f729-26a8-4faf-92c0-adbb2d8b19a1/charter>, accessed 2025-06-05+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success