Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 262. , S. 275
Current repository:
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 262. , S. 275


Innocentius episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis Ludolfo dicto grin, Lamberto dicto de danubio et Hermanno dicto de dinant magistris et prouisoribus domus leprosorum coloniens. ceterisquc fratribus eiusdem Ioci salutem et apostolicam benedictionem. Deuo- tionis uestre precibus inclinati auctoritate presentium uobis indulge- mus et concedimus, ut, cum generale interdictum terre fuerit, liceat uobis clausis ianuis, excommunicatis et interdictis exclusis, submissa uoce diuina officia celebrare, dum modo materiam non dederitis in- terdicto. Preterea auctoritate presentium adhuc uobis concedimus, ut defunctorum corpora, qui in ultima uoluntate apud uos elegerint se- pulturam, nisi fuerint nominatim excommunicati aut usurarii mani- festi, uobis liceat ecclesiastice tradere sepnlture, salua portione ca- nonica et parrochiali ecclesiarum, a quibus defunctorum corpora assumuntur. Preter hec autem, si aliqui propter suam culpam, eo quod homicidium perpetrauerint uel etiam latrocinium fecerint vel quacumque alia causa iudicati fuerint ad mortem, dum modo peni- tentes et confessi extiterint, auctoritate presentium iterum concedi- mus, ut si tales predicti in tali articulo apud uos sepeliri elegerint, liceat uobis eosdem tradere ecclesiastice sepulture. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum.
Datum Lugduni iii. kal. Septembris, Pontificatus nostri anno Quinto.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Plumbum erhalten.
264
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 262. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/f63213d8-076c-4d09-851a-4ea128515d65/charter>, accessed 2025-05-03+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success