Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 397. , S. 429
Current repository:
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 397. , S. 429

Heynricus Dei gratia rex Anglie ete. Sciatis, quod ad instantiam 1259 Serenissimi principis Rychardi Romanorum regis karissimi patris nostri concedimus mercatoribus regni Germanie, illis uidelicet ciuibus de Colonia, qui habent domum in ciuitate nostra London., que gilde- halla Theutonicorum vulgariter nuncupatur, quod eos uniuersos et singulos manutenebimus et seruabimus per totum regnum nostrum in omnibus eisdem libertatibus et liberis consuetudinibus, quibus ipsi nostris et progenitorum nostrorum temporibus usi sunt et gauisi, ipsosque extra huiusmodi libertates et liberas consuetudines non tra- hemus nec trahi permittemus aliquatenus. In cuius rei testimonium presentes literas nostras patentes eis duximus concedendas.
Teste me ipso apud Westm. quindecimo die Junii anno regni nostri quadragesimo quarto.
Nacb einer Copie im Stadt-Archiv.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 397. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/a00971ba-a162-4b4e-887a-ebb4aff0fd2e/charter>, accessed 2025-05-04+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success