useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data)  Nr. 358.
Signature:  Nr. 358.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Add bookmark
Edit charter (old editor)
Zoom image:
1255 Wilhelmus dei gratia Romanorum Rex semper augustus. Vniuersis presentes litteras inspecturis dilectis fidelibus snis Gratiam suam et omne bonum. Gracias agimus domino deo nostro, gratiarum omnium largitori, pro eo quod clamoribus pauperum bellorum et gverrarum temporibus ex afflictione continna per peruersorum tirannidem mise- rabiliter oppressorum auditis paterne et misericorditer exauditis tranquillitatem et pacem, que iam dudum exilium passa est, largi- flua sue pietatis gratia per ministerium et labores humilium maxime hiis diebus, quibus Romani Regni gubernacula feliciter obtinemus, miraculose et potenter induxit et contulit toti mundo ad laudem et gloriam sui nominis ac salutem et commodum tocius populi christiani. Nos igitur in nomine domini nostri iesu christi pacem instauratam salubriter et consulte iuratam totis affectibus et puro corde zelantes auctoritate maiestatis Regie confirmamus, volentes et desiderabiliter affectantes, vt clerici seculares, monachi, moniales et omnes religiosi cuiusennque ordinis, laici etiam et Judei huius pacis et tranquillita- tis commodo gaudeant perpetuo et fruantur. Vt autem inter nobiles terre et ciuitates non possit dissensionis et discordie scrupulus2) suboriri, per quem hoc sanctum pacis negocium impediri ualeat uel turbari, de concordi consensu et vnanimi uoluntate nobilium et eciam Ciuitatum ex matura deliberacione nostri consilii sic decreuimus sta- tuendum, vt Nobiles et domini terre iudiciis suis iuste utantur ac iura sua per omnia obtineant, sicut debent, ab illis etiam hominibus, qui in eorum iurisdictionibus commorantur, ea seruicia ct iura reci- piant et requirant, que ipsi et progenitores eorum ante Triginta uel quadraginta seu Quinquaginta annos iuste facere consueuerunt et illis etiam ipsi domini sint contenti. Omnes etiam ciuitates et earum que- libet iuxta specialia iura sua gaudeant et fruantur pacifice et quiete illis libertatibus, honoribus et iuribus generalibus et specialibus, que
Konig Wilhelm empfiehlt die Handhabung des Landfriedens und stellt fest, welches Verfahren im Falle der Verletzung einzuschlagen sei. Oppenheim, 1255, 10. November.')
Source Regest: 
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 358. , S. 372
 

ed.

Current repository
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 358. , S. 372

    Graphics: 
    x

    ') Dieselbe Urkunde ist auch abgedruckt iu B6hmer's Codex dipl. Moeuofranc-

    furtanus, S. 95. *) Die Handschrift hat: scupulus.

    361

    obtinuerunt hactenus ex antiquo. Si autem nobiles et domini predicti 1255 per Ciuitates sibi illatas iniurias conquerantur, ipsi propter hoc nul- lum captiuabunt ex eis nec eorum pignora capient nec etiam ex motu proprio contra ipsos procedent aliquatenus ad vindictam, sed coram nobis uel A(dolpho) Comite de Waldecke nostro Justiciario aut Sculteto Bopardiensi, Sculteto Frankenuordensi, Oppenheimensi, Hagenowensi uel Columbariensi sculteto suas iniurias recto iudicio et per iustam sentenciam prosequentur. Ciuitates eciam (et) Oppida iniurias suas, sique ipsis illate fuerint, iusto iudicio, sicut premissum est, co- ram nobis uel aliis prosequentur, ita quod quilibet nobilis et vna- queque ciuitas et oppidum1) recursum habeat ad iudicem unum de pre- dictis plus sibi vicinum pro suis iniuriis prosequendis. Si autem Ciuitates et Oppida propter negligenciam iudicis non poterunt Judi- cium et iusticiam obtinere, extunc nobiles et Ciuitates propter ob- seruacionem pacis iurate totis iuribus eorum collectis contra illum iniuriatorem procedent hostiliter nec ex eo pax censebitur uiolata. Si uero Ciuitates uel Oppida aliqua nobiles uel quicumque alii pa- cem uiolauerint in aliquo predictorum, sub obtentu gratie nostre districtissime precipimus ab omnibus pacis federe coniuratis procedi hostiliter contra illos, vt si pax omnimodo reformetur et in posterum inconcussa permaneat et illesa. Vt autem hec salubria et iusta nostra statuta rata et firma permaneant et ab omnibus inuiolabiliter obser- uentur, has litteras Regie maiestatis sigillo duximus roborandas.

    Actum apud Oppenheim anno domini mcclv. In vigilia beati Martini, Indictione xiIII.

    Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel gut erhalten.

    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.