Charter: Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 122.
Signature: Nr. 122.
The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Henricus dei gratia Romanorum Rex et semper augustus. Vniner-
1231 sis Imperii fidelibus, quibus presens scriptum exhibitum fuerit, gra- tiam suam
et omne bonum. Licet semper ex consueta clementia fideles Imperii debeamus in iure suo
confouere et ad vtilitatem eorum intenderc, ad illorum tamen iuris conseruationem ct
profectum be- nignius inclinamur, qui gratiam nostram et fauorem pre ceteris fide-
lius promerentur. Ea propter nouerint vniuersi, quod dilectos et fideles nostros
scabinos et Ciues Colonienses, quos speciali dilectione amplectimur ob eorum deuota et
preclara obsequia nobis et Imperio semper exhibita, a nullo iniuste volumus
pregrauari, set ipsos in iure suo ct libertate cupimus promouere, defendere et pie
conseruare. Et ne occasione aliqua iniuste molestentur, per sententiam in presentia
nostre Maiestatis latam a Principibus et aliis fidelibus Imperii astan- tibus
approbatam, est taliter diffinitum, quod predicti dilecti ac fide- les nostri scabini
et ciues Colonienses nec ob debita nec ob promis- siones Archiepiscopi cuiuscunque
sancte Coloniensis ecclesie pro loco et tempore existentis aut alterius cuiuslibet
persone in personis uel re- bus debeant dampnificari, detineri aut modo quocumque
granari. Si quis igitur ausu temerario contra predictam sententiam ipsos in re- bus
uel personis molestare, detinere aut aliquo modo dampnificare presumpserit,
indignationem et offensam nostram se nouerit incurrisse. Testes huius rei sunt:
Sigfridus maguntinus archielectus. Theodericus archiepiscopus treuerensis. Henricus
archiepiscopus coloniensis. Sifri- dus episcopus Ratisponensis, Imperialis aule
cancellarius. Henricus wormaciensis Episcopus. Conradus abbas sancti Galli. Otto
palatinus comes reni. Matheus Dux lotharingie. Henricus Dux de limburch. He- rimannus
marchio de badene. Henricus Comes de Seine. Lutherus Comes de honstadin. Waleramus de
muntyoge. Henricus Comes de waldinberg. Otto Comes de Rauensberch. Gunterus Comes de
keue- renberg. Henricus de Niphe. Wernerus de bolandia Dapifer. Conradus pincerna de
clingelinburg. Gerlacus de Bvdingen. Wilhelmus aduoca- tus aquensis. Arnoldus de
Gimcnich. Fratres de Grindelach et alii quam plures.
Kdnig Heinrich beurkundet den Bechtsspruch, dass die Burger von Koln wegen
Zusagen und Schnlden des Erzbischofs in keiner Weise angegriffen werden durfen. — Worms,
1231, 19. J»!:^^ / Source Regest:
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 122. , S. 139
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 122. , S. 139
Current repository:
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 122. , S. 139


128
1231 Datum apnd wormatiam anno dominice Incarnationis millesimo ccxxxi, xiiii. kal. februarii.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel schdn erhalten.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 122. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/9b31f595-5f70-486d-974c-e5f223c3345d/charter>, accessed 2025-06-05+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success