Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 336. , S. 356
Current repository:
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 336. , S. 356


345
propitio potestatem, illius aciem sic extendere uolumus et debemus, 1255 quod cunctorum iura per nostram sollicitudinem illibata seruentur, cobercentes malos seueritate debita et condigna, bonos autem contra insultationes malorum in sua iustitia confouentes. Sane cum ad de- ponenda inconsueta et iniusta Tbelonia super Renum diuina suffra- gante clementia generalis pax pie concepta fuerit et postmodum a quibusdam ex nostris Principibus ct vniuersis Comitibus et Nobilibus et sollempnibus nuntiis omnium Ciuitatum de Basilea inferius in nostra presentia uuper apud Wormaciam coniurata, ita uidelicet, ut quilibet siue Princeps nel comes aut nobilis seu Ciuis, Burgensis, Opi- danus uel agricola siue villanus uel cuiuscumque conditionis existat, contentus decetero maneat iure suo, nos, ut christianus populus a diutinis bellorum et turbationum laboribus temporibus nostris in ame- nitate pacis respiret, omnem opem et operam apponentes predictam generalem pacem utpote salubrem et piam auctoritate Regalis cul- minis approbamus et presentibus duraturam in posterum confirmamus, sacro presenti edicto sub interminatione gratie nostre districtius in- hibentes, nequis predictam pacem ausu temerario infringere audeat uel in aliquo uiolare. Siquis uero inuentus fuerit temerarius uiola- tor, uolumus et presenti scripto sanccimus, ut deposita primo coram nobis uel Justitiario nostro querela de ipso tunc Ciues et alii, qui pacis federe sunt astricti, de nostro uel nostri Justitiarii consilio as- sensu pariter et fauore contra uiolatorem huius procedere non omittant.
Datum Hagenowe vI. Idus Martii, Indictione xm. anuo domini mccl Quinto.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel vcrletzt.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 336. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/7cfe2dbc-5578-42c3-a8a0-c4a5edf6e614/charter>, accessed 2025-05-03+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success