Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 252. , S. 266
Current repository:
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 252. , S. 266



Innocentius episcopus seruus seruorum dei. Dilectis in christo filiis fidelibus christianis salutem et apostolicam benedictionem. Sicut Ju- deis non debet esse licentia in Synagogis suis ultra quam permissum est lege presumere, ita in hiis, que concessa sunt, nullum debent preiudicium sustinere. Nos ergo, licet in sua magis uelint duritia perdurare quam prophetarum uerba et suarum scripturarum archana cognoscere atque ad christiane fidei et salutis notitiam peruenire, quia tamen defensionem nostram et auxilium postulant, ex christiane pietatis mansuetudine predecessorum nostrorum felicis memorie Calixti, Eugenii, Alexandri, Clementis, Celestini, Innocentii, Honorii et Gre- gorii Romanorum pontificum uestigiis inherentes ipsorum petitionem admittimus eisque protectionis nostre clipeum indulgemus. Statuimus etiam, ut nullus christianus inuitos uel nolentes eos ad baptismum per uiolentiam uenire compellat, sed si eorum quilibet sponte ad chri- stianos fidei causa confugerit, postquam uoluntas eius fuerit patefacta,
') Dieselbe Urkunde wird wiederholt gegeben unter: v. Idus Junii a. 1247.
255
christianus absque aliqua efficiatur calunrpnia, veram quippe chri- 1246 stianitatis fidem habere non creditur, qui ad christianorum baptisma non spontaneus sed inuitus cognoscitur peruenire. Nullus etiam christianus eorum personas sine iudicio potestatis terre uulnerare aut occidere uel suas illis pecunias auferre presumat aut bonas, quas hactenus in ea, in qua habitant regione, habuerint, consuetudines im- mutare. Preterea in festiuitatum suarum celebratione quisquam fusti- bus uel lapidibus eos ullatenus non perturbet, neque aliquis ab eis coacta seruitia exigat nisi ea, que ipsi preteritis facere temporibus consueuernnt. Ad hec malorum hominum prauitati et anaritie obuian- tes decernimus, nt nemo cimiterium Judeorum mutilare uel minuere audeat siue obtentu pecunie corpora humata effodere. Siquis autem decreti huius tenore cognito temere quod absit contraire temptauerit, honoris et officii sui periculum patiatur aut excommunicationis ultione plectatur, nisi presumptionem suam digna satisfactione correxerit. Eos autem dumtaxat huius protectionis presidio uolumus communiri, qui nichil machinari presumpserint in subuersione fidei christiane.
(L slgu.) t Ego Innocentius catholice ecclesie episcopus s.') — t Ego petrus tit. sancti Marcelli presbiter cardinalis. s. — t ^6° frater Johannes tit. sancti Laurentii in Lucin. pres- biter cardinalis. s. — t Ego frater Hugo tit. sancte Sabine presbiter cardinalis. s. — Ego Oto portuensis et sancte Rufinc episcopus. s. — t Ego Willelmus Sabinensis episcopus s. — t Ego Ottauianus sancte Marie in via lata diaconus cardinalis s. — Ego Petrus sancti Georgii ad velum aureum diaconus cardi- nalis s. — t Ego Johannes sancti Nicolai in carcere tulliano diaconus cardinalis s. — tEgo2) Willelmus sancti Eustachii dia- conus cardinalis s.
Datum Lugduni per manum magistri Marini sancte Romane ec- clesie vicecancellarii xI. kal. Nouembris Indictione v. Incarnationis dominice Anno mccxlvi. Pontificatus uero domini Innocentii pape quarti anno quarto.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Plumbum vorhanden.
') Hinter s. beflndet sich cin Monogramm, worin wahrscheinlich „Benc valete" enthalten ist.
*) Die Zeichen vor dem nEgo" in der Urkunde haben vcrschiedene Gestalt.
256
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 252. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/2a0a7b62-f229-4f7d-8685-c241aa2a723d/charter>, accessed 2025-05-01+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success