Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 119. , S. 136
Current repository:
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 119. , S. 136


125
regiminis officm omnium subditorum nostrorum promotioni debeamus 1230 intendere vigilantiori tamen studio eorum commodis et profectibus insistere tenemur, cosque feruentius defensare, qui propensiori fideli- tatis vinculo nobis et ecclesie Coloniensi fucrnnt astricti, de quorum fidei constantia certa collegimus et habemus argumenta. Proinde no- uerint tam presentes quam futuri, quod nos attendentes deuotionem et fidei puritatem, quam burgenses nostri de Tuitio circa nos et an- tecessores nostros habuisse dinoscuntur, de priorum et fidelium nostro- rum consilio concedendum duximus eisdem, quod oppidum Tuitieiise propter temporis inclementiam et malignantium incursus firment ac muniant, et omnes in ipso residere volentes ab omni exactionis onere liberi perpetuo existant et immunes; ut tanto amplius in obsequio ecclesie Coloniensis feruescant, quanto se ab ipsa commoda senserint gratiora percepisse. Ut igitur hoc scriptum nostrum tam a nobis quam a successoribus nostris firmum seruetur et inconuulsum, presentem paginam conscribi fecimus et sigilli nostri et ecclesie maioris kara- ctere communiri.
Acta sunt hec Colonie, instante Augusto, anno gratie mccxxx. Aus Lacomblefs Urkundenbuch, II. Nr. 1CG.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 119. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/27047059-a97b-41ba-9705-f42c1b3245d0/charter>, accessed 2025-05-02+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success