useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1230
Signature: 1230
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1230 ca., o. O.
Schiedbrief Bischof Gebhard's zu Passau zwischen dem Pfarrer zu Saxenkirchen und Herrn H. von Ernestinge wegen der Capelle zu Hofkirchen.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 690-691
 

orig.
Current repository
Oö Landesmuseum Linz (www.landesmuseum.at/de/lm/) ("im Museal-Archive zu Linz")

Mit Siegel.Material: Pergament
    x
    In nomine sancte et indiuidue trinitatis gebehardus dei gratia Patauiensis episcopus uniuersis Christi fidelibus in perpetuum. Ad tollendam in posterum omnem calumpniandi materiam facta modernorum siue negotia litterarum indigent testimonio confirmari. Huius ergo occasionis inducti necessitudine, notum esse uolumus tam futuris quam presentibus, qualiter lis controuersie, que inter plebanum de saehssenchirchen ex una parte et inter dominum H. de Ernestinge ex altera parte super capella in hofchirchen iam diu uertebatur, prudenti arbitrorum consilio tandem in hunc modum fuit decisa. Arbitratum est enim ab arbitris utriusque partis, ut quatuor dominicales curie et curtes ipsis attinentes ad terminos iam dicte pertineant capelle, curtes dico presenti tempore cultas ita, ut coloni predictarum curiarum maiores decimas consueto iure et more persoluant plebano matricis ecclesie, sepulturam nichilominus recipiant apud capellam. Qui uero in curtibus prefatis consistunt, decimales nummos suo exhibeant capellario. Dotes quoque eiusdem ecclesie datis maioribus decimis parrochiali ecclesie apud capellam recipiant sepulturam. Indifferenter uero tam isti quam illi sollempnem baptismum et placitum christianitatis habeant aput matricem ecclesiam. Cetera uero predia prefati domini H. in terminis sint parrochialis ecclesie. Sed et hoc adnexum est, ut decima unius curie in saehssendorf, quam perengerus decanus in ardarcher eiusdem ecclesie tunc sacerdos hucusque iure suo receperat, eo decedente de cetero in usus cedat plebani de saehssenchirchen. Ad conpositionis quoque huius remedium et firmitatem emptum est prediolum quoddam in saehssen et solutum precio utriusque aduersariorum, ut in usus predicte cedat parrochie et sit in signum et memoriale huius decisionis sempiternum. Et ut hec rata et inconuulsa perpetuo perseuerent, presentem paginam sigilli nostri inpressione et testium subscriptione conmunimus. Sunt autem hii testes: Rudigerus abbas de poumgartenberge, Herrandus prepositus de Walthusen, Perengerus decanus de ardacher, Chunradus plebanus de Mitterchirchen, Heinricus plebanus de saehssenchirchen, Vlricus de saehssen, Wezilo de tanne, Schroto de chnapperberge, Otto de Haedrichespach, Vlricus de harde, Heinricus de Mitterchirchen, Heinricus de inneruelde Et alii quam plures.
    Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 690-691
    Editions
    • Kurz Beiträge, IV. 448.


    LanguageLatein
    Places
    • o. O.
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.