useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1217 VII 02
Signature: 1217 VII 02
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
2. Juli 1217, Wien
Ulrich, Bischof von Passau, beurkundet den mit Heinrich von Wassenberg (Wachsenberg) abgeschlossenen Vertrag in Betreff der durch den Tod Karl's von Wessenberg erledigten passauischen Lehen.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 592
 
x
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Vlricus dei gratia Patauiensis episcopus Omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis perpetuam in Christo salutem. Vniuersitatis uestre memorie commendamus, quod, cum domino Cholone nobili uiro de Wessenberch uiam uniuerse carnis ingresso feodum, quod ipse suique progenitores a nostra habebant ecclesia, uacare cepisset, heinricus frater ipsius Cholonis hoc tamen feodum, quod pater ipsius possedit ab ecclesia, sibi inpetrauit sub hac lege concedi, quod ipse prediorum suorum centum hubas et insuper castrum Griezpach cum omnibus suis pertinentiis et familie sue XLVI. utriusque sexus militaris condicionis homines super Altare beati prothomartiris Stephani infra festum beati Jacobi proxime uenturum cum pleno iure et libertate omni sublato contradictionis scrupulo se traditurum hac conditione promisit, ut, si ipse hec omnia pretaxato termino non compleret, castrum Griezbach et forum in Velden  utrumque cum omnibus suis pertinentiis uel proprietatis loco pignoris nobis crederet possidendum. Nos autem peticioni ipsius heinrici beniuole postmodum accedentes diem tradicionis huiusmodi usque ad festum Martini subsecuturum proxime uolumus prolongare, ita tamen sub forma pacti premissi, quod si ipse eo die uel infra plene non soluerit tradicionem eandem, ueluti est promissum, Castrum Griezbach et forum Velden utrumque uidelicet cum suis pertinentiis secundum adtestacionem testium, qui priori intererant contractui, statim uel proprietatis loco uel loco pignoris pro traditione tali cessante occasione omnimoda nobis cedat. Sed et hoc duximus adnectendum, quod tradendorum ecclesie nostre hominum iam sex tradidit iure plenario possidendos. Castrum quoque Griezpach cum suis pertinentiis similiter tradidit et traditum in feodo a manu nostra recepit. Reliquos uero homines cum centum hubis illis, si eas, sicut prediximus, ecclesie nostre donauerit, ipse in feodo a manu nostra reciperet sibi et filiis suis tantum, si quos habuerit, ad dies uite sue tenendos, quibus de medio sublatis nullus postea successorum siue heredum suorum tam in hiis omnibus quam in feodo patris sui, quod ipsi contulimus, quicquam iuris uendicare debebit sed omnia tunc insimul ad ecclesiam reuoluentur. Ne autem hunc contractum propter fragilitatem humane memorie aliqua calumpnia seu aliquis inopinatus euentus possit infringere uel turbare, ipsum biformi pagine nostro sigillo signare, subscriptis testium nominibus iussimus adnotari, quorum ad firmiorem cautelam ipse hinricus vnam, nos uero alteram duximus conseruandam. Hii sunt Magister haeinricus scriba austrie, Marquardus de hintperch, Rudolfus de Potendorf, Livtoldus de Sauerstetin, Otto de Morspach, Sigehardus pibro, Marquardus de velwen, Gotfridus camerarius, Erlolfus ciuis Wiennensis, Albero Gneuso et alii plures. Actum Wienne VI. Nonas Julii anno domini M. CC. XVII. Indictione V. Pontificatus nostri anno secondo.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 592-593

Original dating clauseVI. Nonas Julii

Editions
  • Mon. boic. XXVIII. II. pag. 295, ex libr. cop. patav.


LanguageLatein
Places
  • Wien
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.