useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1204 IV 22
Signature: 1204 IV 22
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
22. April 1204, Neuburg (heute?)
Leopold VII., Herzog von Österreich, verleiht dem Kloster Waldhausen die Mautfreiheit.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 494
 

orig.
Current repository
Oö Landesmuseum Linz (www.landesmuseum.at/de/lm/) ("im Museal-Archive zu Linz")

Mit Siegelrest.Material: Pergament
    x
    Ne presentis etatis negocia obliuionis consumat tinea uel malignancium, sicut fieri solet, corrumpat inuidia, litterarum et testium indigent indicio confirmari. Sciant ergo tam presentes quam posteri, quod ego Liupoldus dei gracia dux tam austrie quam styrie paupertatem et penuriam zenobii sancti iohannis in Walthusen uidens non modicam situmque loci ipsius durum satis et asperum considerans statui fratribus deo ibidem militantibus in remissionem peccatorum meorum aliquam subsidii conferre consolacionem. Nunc ergo remitto eis et omnibus ipsorum successoribus in remedium anime mee et omnium parentum meorum defunctorum Muttam rerum suarum et annone in steine hucusque nobis debitam et transitum ipsis et nauibus ipsorum tam sursum quam deorsum per flumen danubii liberum et inmunem ab omni censu siue tributo imperpetuum (sic) concedo et presentem paginam sigilli mei munimine et inpressione roboraui. Acta sunt hec feliciter in cena domini aput niwenburch anno incarnacionis dominice Millesimo ducentesimo IIII. presentibus domino Marco beritensi episcopo et Sigehardo archidiacono et ypolitensi preposito et Manegoldo chremismonasterii abbate et Wechelone Kotewicensi abbate et Heinrico abbate celle sancte Marie et Gotescalco preposito sancti Andree et domino Dietrico niewenburgensi preposito et omnibus ducis capellanis. Affuerunt testes ydonei, quorum hec sunt nomina: Tuto de heimenburch, Sifridus de holarbrunnen, Heinricus de mistelbach, Ulricus de Valchensteine, Ulricus de zwetel, Ulricus de draschirchen, Hartungus de Wideruelde, Chadelhohus de Muhlich.
    Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 494-495

    Original dating clausein cena domini (?)

    Editions
    • Kurz, Beiträge, IV. 445.


    LanguageLatein
    Places
    • Neuburg (heute?)
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.