useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1147 V 16
Signature: 1147 V 16
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
16. Mai 1147, Wien
Bischof Reginbert von Passau bestätigt die Stiftung des Klosters Waldhausen durch Otto von Machland und verleiht demselben einige Besitzungen.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 227
 

orig.
Current repository
Oö Landesmuseum Linz (www.landesmuseum.at/de/lm/)

  • SealMit Siegel.
  • Material: Pergament
    • x
      C. In nomine sancte et indiuidue trinitatis Reinbertus dei gratia sancte patauiensis ecclesie episcopus vniuersis christi fidelibus in perpetuum. amen. Diuersis huius mundi malis de die in diem magis ac magis inualescentibus pauci sunt et rari, qui uel ecclesias in christo fundare, uel fundatas et penuria rerum adtenuatas, largitione elemosiuarum suarum ad laudem et seruicium dei studeant reformare, ideoque necessarium est ualde, ut nos, qui pontificalis fungimur officio dignitatis, si quos ad hoc feruore sancti spiritus inueneriraus accensos, eos non solum uerbo exhortacionis confouere, sed et de propriis facultatibus sanctum ipsorum propositum, in quantum possumus, studeamus promouere. Hinc est, quod nos piam et sanctam circa promouendum dei seruicium nobilis et illustris uiri domini uidelicet Ottonis de Mahhlant deuotionem considerantes ipsum in fundatione ecclesiarum dei pie et sancte desudantem de facultatibus ecclesie beati Stephani prothomartyris et nostre, prout potuimus, adiuuare studuimus. Ipse nimirum cum heredem possessionum suarum secundum carnem non haberet in terris, christum omnis patrimonii sui heredem sibi constituere uolens in celis, cenobium quoddam cysterciensis ordinis in honore beate dei genitricis Marie in Povmgartinperge fundauit, alterum denique iuxta riuum Saebinich in territorio paterne hereditatis in honore beati Johannis apostoli et euangeliste fundauit ipsumque cenobium large satis prediis, siluis, pratis, pascuis, rebusque aliis dotauit atque ditauit. Tradidit siquidem eidem monasterio castrum suum in Saebinich cum omnibus eidem castro adtinentibus cultis et incultis, uiis et inuiis, aquis aquarumque decursibus, pratis, pascuis, et partem silue, que beinwalt uocatur, quam ab Heinrico Tvomaduocato ratisponensi, Heinrico duce Austrie et Chvnrado marchione annuentibus conparauit. Porro ne aliqua lis de terminis ipsius silue postmodum possit oriri, nos et terminos ipsius distinctos huic scripto iussimus annotari. Protenduntur siquidem fermini ipsius silue a loco, ubi fluuius Saebinich intrat in danubium usque ad callem, qui ducit ad sanctum Georium, qui uulgo Griezstich (sic) uocatur; ab hinc usque ad fluuium Ispir et in ipsius fluminis descensu usque ad summitates montium Tasperch et Glokis et ab hinc in descensu montium usque ad locum, ubi riuulus weidebach intrat in danubium, hanc inquam siluam in prescriptis terminis sitam totam cum omnibus ad eam pertinentibus tam cultis quam colendis supra dicto cenobio tradidit et priuilegio domini Chvonradi regis confirmauit. Tradidit etiam supra dicto cenobio uillam in Shatirle totam cum omnibus ad eam pertinentibus et in Longave ecclesiam sancti Mychaelis et omne patrimonium suum, quod ibidem habuit preter castrum Lewinsteine, et in foro julii mediam partem uille, que Tritshent uocatur, cum omnibus eius appendiciis pratis scilicet, pascuis, uinetis et oliuetis. Ecclesias quoque, quas tam ipse quam patres sui in territorio patrimonii sui fundauerant, cum omni iure, quod in eis ratione fundi habuit, jus scilicet patronatus et dotem earundem ecclesiarum supra dicto monasterio donauit: Parrochiam scilicet in Saebinich, in qua ipsum monasterium fundatum est, et Chrvcin, Niwenchirchen, Chvnigiswisen, Dvnninpach, et ecclesiam sancti Georii, sed et uxor ipsius domina Jvta comitissa de Pilsteine ecclesiam in Sinewelvelden in territorio patrimonii sui sitam cum consensu fratris sui comitis Chvonradi de Pilsteine cum omni jure, quod in ea habuit, jus scilicet patronatus eidem monasterio contulit sicque tandem spiritu sancto conmoniti et ipse et iam dicta coniux sua ipsum cenobium cum omnibus illuc et tunc collatis et postmodum conferendis totum supra altare sancti Stephani prothomartyris per manus domini Heinrici ducis et marchionis austrie delegauerunt. Nos igitur fidem et deuotionem ipsius erga nos et beatum Stephanum intuentes omnia, que de manu nostra in beneficio habuit in decimationibus, mansis, areis et uinetis, excepto castro in Griffensteine cum suis pertinentiis conmuni Kathedralium et ministerialium nostrorum consilio prenominato cenobio per manus Heinrici ducis et marchionis Austrie perpetuo possidenda contulimus et ecclesias quasdam parrochiales ad nos pleno jure spectantes, uidelicet Mvnichspach et Mittirchirchen, Saehsin, Niwenstat et in omnibus earum et supra dictarum ecclesiarum terminis tam cultis quam colendis terciam partem decimarum, In parrochia uero Saebinich, in qua ipsum cenobium situm est, decimam totam et indiuisam, Preterea dimidiam partem decimarum in tribus parrochiis Staevce et Valwa et Gawats, quas dux Austrie de manu nostra et ipse Otto de manu ducis in beneficio habuit et ipse duci et dux nobis ea condicione resignauit, ut eas prefato Ottoni in subsidium sue nouelle plantacionis conferremus, quod et ad peticionem ipsorum fecimus et sic tandem ad peticionem ipsius Ottonis canonicos regulares ibidem deo perpetuo seruituros collocauimus, quibus et supra dictam parrochiam in Saebinich, in qua ipsum monasterium fundatum est, pleno jure contulimus sic, ut prelatus ipsius monasterii unum de confratribus suis ipsi ecclesie preficiat, qui et plebem in diuinis cum omni diligentia procuret et tamen singulis diebus et ad refectorium et ad dormitorium suum redire non negligat, quem et, si negligentem inuenerit amoueat et alterum sibi magis ydoneum substituat. Indulsimus etiam ipsis, ut, si quando terram sub interdicto diuinorum poni contigerit, ipsi nichilominus celebrent, clausis tamen ianuis et personis exconmunicatis exclusis. Liberam quoque sepulturam ipsis concedentes indulgemus, ut, si quando prelatum ipsius loci uiam uniuerse carnis ingredi contigerit, ipsi liberam habeant potestatem eligendi alterum, quem magis ydoneum et utilem inuenerint. Verum quia plerique ratione aduocatie ecclesias dei diuersis exactionum uexare solent angariis, nos una cum ipso domino Ottone et ipse nobiscum tantum malum precauere uolentes dominum Walchvonum fratrem ipsius domini Ottonis et heredes ipsius post ipsum aduocatos supra memorato monasterio constituimus sub pena exconmunicationis firmiter inhibentes, ut nec ipse dominus Walchvonus nec aliquis heredum suorum nec quisquam alter postmodum ipsis quacunque sorte succedentium aduocatorum aliquid seruicium a fratribus dicti monasterii uel ab hominibus ipsorum ratione aduocatie aliquatenus exigere presumat, sed tantum diuine remunerationis intuitu ipsos ab inuasione et uiolentia malignorum hominum defendere studeat, nullum quoque sibi subaduocatum nisi de peticione fratrum ipsius monasterii subrogare presumat. Nos igitur sepedictum monasterium cum omnibus illuc et nunc collatis et postmodum conferendis in nostram et beati Stephani prothomartyris protectionem suscipientes, auctoritate dei patris et filii et spiritus sancti apostolorum Petri et Pauli, Johannis euangeliste, Stephani prothomartyris et potestate, qua nos fungimur, precipimus sub pena eterne dampnationis firmiter inhibentes, ut nullus successorum nostrorum, nec alter quispiam siue ecclesiastica siue secularis persona prescripta ipsius monasterii jura infringere uel res ipsius inuadere uel quocunque modo usibus fratrum ibidem deo seruientium subtrahere presumat. Si quis autem, quod deus auertat, hanc nostram institucionem et donacionem postmodum ausu nefario uel infringere temptauerit uel inmutare, si tercio conmonitus congrua satisfactione non emendauerit, iram et indignationem dei omnipotentis incurrat, in tremendo die districti examinis cum Juda mercatore pessimo eternaliter puniendus. Conseruantibus autem pax a deo et misericordia et in presenti et in futuro seculo conseruetur. Amen. Igitur ut omnia hec omnes tam futuri quam presentis temporis homines sciant esse iugiter et inuiolabiliter conseruanda, presentem paginam hinc inde conscribi et sigilli nostri inpressione et testium subscriptione iussimus confirmari. Huius rei testes sunt: Gebhardus comes de Pvrchhvsin, Chvonradus comes de Pilsteine, Chvonradus marchio, Chvonradus comes de Ragitze, V/olricus de Berneke, Haertwlcus de Hagenowe, Waltherus de Treism, Haertwicus de Ravna, Albertus de Stamheimen et frater eius Livpoldus, Alrammus de Chambe, Palmarus de Halse et frater eius Dietherus, Gebhardus de Chadilhohisperge, Marquardus de Wesin, Hartmvot de Hage, Dietricus de Smida, Rvodiger camerarius, Siboto dapifer et alii quam plures. Data Wiene anno incarnationis dominice M. C. XL. VII. XVII Kalendas Junii, Indictione V. In expeditione ierosolimitana, Anno pontificatus nostri VIIII. Regnante Chvonrado rege romanorum anno imperii sui decimo. Acta sunt hec Patavie VI. jdus Mai iam dicto anno incarnationis domini IIII. jdus Mai, Regnante Chvonrado rege romanorum cum consilio et consensu kathedralium et ministerialium ecclesie Pataviensis, quorum nomina subscripta sunt, Albwinus prepositus, Rvdipertus decanus, Chvonilinus archipresbiter, Gerboto archipresbiter, Albertus custos, Heinricus scolasticus, Sigehardus, Fridericus, Jacobus, Octauianus, Otto canonici. Ex ministerialibus Marquardus de Wesen, Rvodigerus iudex, Hartmvodus pincerna, Siboto dapifer, Rvodigerus camerarius, Walchvonus de Shaltarn, Arnoldus de Chraenzingen, Otaker de Widaeh, V/olricus de Tagibrehtshvsin. Ex nobilibus Haertwicus de Hagenowe, Pabo de Zollingen, Hadimarus de Ahvsin, Dietricus de Pvomgartin, Wernhardus de Horbach, et alii quam plures.
      Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 227-231

      Original dating clauseVI. jdus Mai



      LanguageLatein
      Places
      • Wien
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.