useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 0843 VIII 03
Signature: 0843 VIII 03
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
3. August 843, o. O.
Gerichtliche Beschau der Jagd- und Fischerei-Grenzen beim Abersee.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 14
 

orig.nein, Abschrift (XIII. hrhundert)
Current repository
HHStA Wien (http://www.oesta.gv.at)

Material: (der Abschrift:) Pergament
    x
    Quicquid enim de legitimis placitis uentilatum fuerit, optime condecet memorie eommendandum et quod a nobilibus uiris rationabiliter seu legaliter inquisitum et definitum fuerit, futuris temporibus a nemine possit destrui sed potius iuxta narrationem ueracium hominum res iuste complacitate eius temporibus inconvvlse sine aliqua contradictione permanere ualeant. Enimuero non est incognitum, qualiter quedam commotio exorta fuit inter Livphrammum Ivvauensis ecclesie Archiepiscopum et Baturicum Ratispone ciuitatis Episcopum de uenatione et piscatione eorurn de Apirinesseo et in ceteris locis. Tunc tamen uentilata ratione et placito peracto coram supradictis presulibus ac ceteris pagensibus loci ipsius venit Livphrammus Archiepiscopus et Nordperht Comes in ipsum saltum ad ipsa confinia prospicienda cum aliis quam plurimis nobilibus uiris, ut agnoscere ualerent, quod ipsius rei ueritas haberet. Tunc uero ueraces uiros ad ipsa signa et confinia assignanda nauigando direxerunt, quorum hic nomina subter prenotata sunt: Farut, Wihkoz, Kerrat, Alpker, Reginhart, Heriperht, Rozzilo, Kerilo, Deothat, Hiltiprant, Chunipert, Ilpvnch, Sigirod, Kerhart, Rvodker, Rvodheri. Ista ratione peracta isti homines interrogati ab ipsius loci Comite in illa fidelitate, quam cum sacramento domno regi promissam habent, ut ipsius rei ueritatem dicerent, qualiter ueracissime scirent, quorum nomina sunt hec: Kerrat, Kerilo, Wihkoz, Farut, Heriperht, deothad, Rvodheri, Westargawo, Heripald, Sigihart, Moricho, Kotadeo, Kerhart, Alpkis, Rvodker, Arpeo, Otachar, Alpker, Nordperht. Postea uero dixerunt de zinkipah et Tinnultnpah usque super uerticem montis, quem vvlgo nominant Skafesperch, ex oecidentali parte et meridiana propria illa confinia ad sanctum Petrum. et sanctum Rvodbertum ad sedem Jvuauensem iuste et rationabiliter pertinere deberent. Isti alij quam plurimi sepissime ad istam markam fuerunt, qui idipsum testificati sunt, sicut supra dictum est, quorum nomina sunt: Nordperht comes, Ostarpald, Kvndolf, Westergawo, Alkis, Arpeo, Kogo, Kotadeo, Heripald, Sigihard, Moricho, Kerrod, Vmmilo, Kvndperht, Rato, Kvndheri, Otachar, Saxo, Erchanpald, Otker. Actum Anno domini DCCCXLIII Indictione VI. die Cons. III. non. Aug.
    Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 14-15

    Original dating clausedie Cons. III. non. Aug.

    Editions
    • Pez, Thesaur. VI. 69. Nr. 100.
    • Chron. Lunael. I. 78.
    • Juvaviall. 90. cf. in der Zeitschrift für Baiern und die angrenzenden Länder, Jahrgang 1817 die Beschreibung des Attergaues.


    LanguageLatein
    Places
    • o. O.
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.